|  |



XXVII, . 38

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

38. (1) , , , . (2)   ; , , . (3) , . , , , . (4) , , , , , , 183  . (5) , , , ; , , , .

(6) , , , ; (7) , . , , , ; (8) , , , 184. -185. (9) , , , , , . (10) . . (11) , , ; , ,   ; (12) . .

38. Deis rite placatis dilectum consules habebant acrius intentiusque quam prioribus annis quisquam meminerat habitum; [2] nam et belli terror duplicatus novi hostis in Italiam adventu, et minus iuventutis erat unde scriberent milites. [3] Itaque colonos etiam maritimos, qui sacrosanctam vacationem dicebantur habere, dare milites cogebant. Quibus recusantibus edixere in diem certam ut quo quisque iure vacationem haberet ad senatum deferret. [4] Ea die ad senatum hi populi venerunt: Ostiensis Alsiensis Antias Anxurnas Minturnensis Sinuessanus, et ab supero mari Senensis. [5] Cum vacationes suas quisque populus recitaret, nullius, cum in Italia hostis esset, praeter Antiatem Ostiensemque vacatio observata est; et earum coloniarum iuniores iure iurando adacti supra dies triginta non pernoctaturos se extra moenia coloniae suae, donec hostis in Italia esset.

[6] Cum omnes censerent primo quoque tempore consulibus eundum ad bellum nam et Hasdrubali occurrendum esse descendenti ab Alpibus, ne Gallos Cisalpinos neve Etruriam erectam in spem rerum novarum sollicitaret, [7] et Hannibalem suo proprio occupandum bello, ne emergere ex Bruttiis atque obviam ire fratri posset Livius cunctabatur, parum fidens suarum provinciarum exercitibus; [8] conlegam ex duobus consularibus egregiis exercitibus et tertio, cui Q. Claudius Tarenti praeesset, electionem habere; intuleratque mentionem de volonibus revocandis ad signa. [9] Senatus liberam potestatem consulibus fecit et supplendi unde vellent et eligendi de omnibus exercitibus quos vellent, permutandique et ex provinciis quo e re publica censerent esse traducendi. Ea omnia cum summa concordia consulum acta. [10] Volones in undevicensimam et vicensimam legiones scripti. [11] Magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Livio missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispanorum Gallorumque et duo milia de legione militum, equitum mille octingentos mixtos Numidas Hispanosque; [12] M. Lucretium has copias navibus advexisse; et sagittariorum funditorumque ad tria milia ex Sicilia C. Mamilium misisse.


  • 183 .
  • 184 (. . 35, 12), (. . 40, 14), (. , . 36, 13).
  • 185 212 . . . , (.: XXV, 20, 4 . 79a . XXV), - (.: XXII, 57, 11), 214 . . . (XXIV, 1416). 212 . . . (XXV, 22, 34), , , , . , (. : XXVIII, 46, 13; XXIX, 5, 9), volones  ( . . ), -: voluntarii milites (.: XXVII, 46, 1; XXVIII, 45, 13; XXIX, 1, 1).
  • 1327002055 1327002056 1327002057 1364002739 1364002740 1364002741