|  |



XXV, . 22

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.

22. (1)     ,  , ; , , , . (2) , 82, : , (3) , , . (4) , , 83, . .

(5) , , , , , , , (6) , , . (7) .209 - . (8) , , . , , (9) , , , . (10) , , , : - , ; , , . (11) , , 84: , , , , ,   (12) , 85, ; , , . (13) , . (14) , ; , , , . (15) , ; , . (16) , , .

22. Hae clades super aliam alia Romam cum essent nuntiatae, ingens quidem et luctus et pavor civitatem cepit; sed tamen quia consules, ubi summa rerum esset, ad id locorum prospere rem gererent, minus his cladibus commovebantur. [2] Legatos ad consules mittunt C. Laetorium M. Metilium qui nuntiarent ut reliquias duorum exercituum cum cura colligerent darentque operam [3] ne per metum ac desperationem hosti se dederent, id quod post Cannensem accidisset cladem, et ut desertores de exercitu volonum conquirerent. [4] Idem negotii P. Cornelio datum, cui et dilectus mandatus erat; isque per fora conciliabulaque edixit ut conquisitio volonum fieret iique ad signa reducerentur. Haec omnia intentissima cura acta.

[5] Ap. Claudius consul D. Iunio ad ostium Volturni, M. Aurelio Cotta Puteolis praeposito, qui, ut quaeque naves ex Etruria ac Sardinia accessissent, extemplo in castra mitterent frumentum, [6] ipse ad Capuam regressus Q. Fulvium collegam invenit Casilino omnia deportantem molientemque ad oppugnandam Capuam. [7] Tum ambo circumsederunt urbem et Claudium Neronem praetorem ab Suessula ex Claudianis castris exciverunt. [8] Is quoque modico ibi praesidio ad tenendum locum relicto ceteris omnibus copiis ad Capuam descendit. Ita tria praetoria circa Capuam erecta; tres et exercitus diversis partibus opus adgressi fossa valloque circumdare urbem parant et castella excitant modicis intervallis multisque [9] simul locis cum prohibentibus opera Campanis eo eventu pugnant ut postremo portis muroque se contineret Campanus. [10] Prius tamen quam haec continuarentur opera, legati ad Hannibalem missi qui quererentur desertam ab eo Capuam ac prope redditam Romanis obtestarenturque ut tunc saltem opem non circumsessis modo sed etiam circumvallatis ferret. [11] Consulibus litterae a P. Cornelio praetore missae ut, priusquam clauderent Capuam operibus, potestatem Campanis facerent ut qui eorum vellent exirent a Capua suasque res secum ferrent: [12] liberos fore suaque omnia habituros qui ante idus Martias exissent; post eam diem quique exissent quique ibi mansissent, hostium futuros numero. [13] Ea pronuntiata Campanis atque ita spreta ut ultro contumelias dicerent minarenturque.

[14] Hannibal ab Herdonea Tarentum duxerat legiones, spe aut vi aut dolo arcis Tarentinae potiundae; quod ubi parum processit, ad Brundisium flexit iter, prodi id oppidum ratus. [15] Ibi quoque cum frustra tereret tempus, legati Campani ad eum venerunt querentes simul orantesque; quibus Hannibal magnifice respondit et antea se solvisse obsidionem et nunc adventum suum consules non laturos. [16] Cum hac spe dimissi legati vix regredi Capuam iam duplici fossa valloque cinctam potuerunt.


  • 82 : , 216 . . ., , 217 . . . (.: XXIII, 30, 16 XXII, 25, 3). . , . 19, 17 . 21, 10; : . 19, 10.
  • 83. Per fora conciliabulaque,  . , . 22.
  • 84 , . . , . 3, 2.
  • 85. . 15 .
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364002523 1364002524 1364002525

    , .