|  |



XXV, . 21

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

21. (1) 80 . ; , .208 : , . (2) , . (3) : , . (4) , , , . , . (5) , , , . -: , , , . (6) , 81. (7) , , ,   . (8)   , , - . ; (9) , , , , , , , ; (10) , , : ; .

21. Circa Herdoneam Romanae legiones et praetor Fulvius erat. Quo ubi allatum est hostis adventare, prope est factum ut iniussu praetoris signis convulsis in aciem exirent; nec res magis ulla tenuit quam spes haud dubia suo id arbitrio ubi vellent facturos. [2] Nocte insequenti Hannibal, cum tumultuatum in castris et plerosque ferociter, signum ut daret, institisse duci ad arma vocantis sciret, [3] haud dubius prosperae pugnae occasionem dari, tria milia expeditorum militum in villis circa vepribusque et silvis disponit, qui signo dato simul omnes e latebris existerent, [4] et Magonem ac duo ferme milia equitum, qua fugam inclinaturam credebat, omnia itinera insidere iubet. His nocte praeparatis, prima luce in aciem copias educit; [5] nec Fulvius est cunctatus, non tam sua ulla spe quam militum impetu fortuito tractus. Itaque eadem temeritate qua processum in aciem est instruitur ipsa acies ad libidinem militum forte procurrentium consistentiumque quo loco ipsorum tulisset animus, deinde per libidinem aut metum deserentium locum. [6] Prima legio et sinistra ala in primo instructae et in longitudinem porrecta acies. [7] Clamantibus tribunis nihil introrsus roboris ac virium esse et, quacumque impetum fecisset hostis, perrupturos, nihil quod salutare esset non modo ad animum sed ne ad aures quidem admittebat. [8] Et Hannibal haudquaquam similis dux neque simili exercitu neque ita instructo aderat. Ergo ne clamorem quidem atque impetum primum eorum Romani sustinuere. [9] Dux, stultitia et temeritate Centenio par, animo haudquaquam comparandus, ubi rem inclinatam ac trepidantis suos videt, equo arrepto cum ducentis ferme equitibus effugit; [10] cetera a fronte pulsa, inde a tergo atque alis circumventa acies eo usque est caesa ut ex duodeviginti milibus hominum duo milia haud amplius evaserint. Castris hostes potiti sunt.


  • 80 ( , . )  45  73  , ( .  , VI, 282), . . , , . . 6  . XXVII; XXVII, 1, 314.
  • 81 , : , . <> . , ,   (, VI, 26, 79). , , . ,   . ( ) ( ) (, ).
  • 1364000418 1364000450 1364000504 1364002522 1364002523 1364002524