|  |



XXV, . 30

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

30. (1) : : . (2) . 114, . , , , , ,  . (3)       . ,   ?

(4)     , ; , . (5) , - , , -, , . , . (6) . 115   . (7) 116,   , . (8) ; , , ,   (9) , , , , . (10) , , ; , . , . (11) , ; - , . (12) , , , , , .

30. In tempore legati a Marcello redierunt, falsa eos suspicione incitatos memorantes nec causam expetendae poenae eorum ullam Romanis esse. [2] Erat e tribus Achradinae praefectis Hispanus, Moericus nomine. Ad eum inter comites legatorum de industria unus ex Hispanorum auxiliaribus est missus, qui sine arbitris Moericum nanctus primum quo in statu reliquisset Hispaniam et nuper inde venerat exponit: omnia Romanis ibi obtineri armis. [3] Posse eum, si operae pretium faciat, principem popularium esse, seu militare cum Romanis seu in patriam reverti libeat; contra, si malle obsideri pergat, quam spem esse terra marique clauso? [4] Motus his Moericus, cum legatos ad Marcellum mitti placuisset, fratrem inter eos mittit, qui per eundem illum Hispanum secretus ab aliis ad Marcellum deductus, cum fidem accepisset composuissetque agendae ordinem rei, Achradinam redit. [5] Tum Moericus, ut ab suspicione proditionis averteret omnium animos, negat sibi placere legatos commeare ultro citroque: neque recipiendum quemquam neque mittendum et, quo intentius custodiae serventur, opportuna dividenda praefectis esse, ut suae quisque partis tutandae reus sit. Omnes adsensi sunt. [6] Partibus dividendis ipsi regio evenit ab Arethusa fonte usque ad ostium magni portus; id ut scirent Romani fecit. [7] Itaque Marcellus nocte navem onerariam cum armatis remulco quadriremis trahi ad Achradinam iussit exponique milites regione portae quae prope fontem Arethusam est. [8] Hoc cum quarta vigilia factum esset expositosque milites porta, ut convenerat, recepisset Moericus, luce prima Marcellus omnibus copiis moenia Achradinae adgreditur, [9] ita ut non eos solum qui Achradinam tenebant in se converteret, sed ab Naso etiam agmina armatorum concurrerent relictis stationibus suis ad vim et impetum Romanorum arcendum. [10] In hoc tumultu actuariae naves instructae iam ante circumvectaeque ad Nasum armatos exponunt, qui inproviso adorti semiplenas stationes et adapertas fores portae, qua paulo ante excurrerant armati, haud magno certamine Nasum cepere desertam trepidatione et fuga custodum. [11] Neque in ullis minus praesidii aut pertinaciae ad manendum quam in transfugis fuit, quia ne suis quidem satis credentes e medio certamine effugerunt. [12] Marcellus, ut captam esse Nasum comperit et Achradinae regionem unam teneri Moericumque cum praesidio suis adiunctum, receptui cecinit, ne regiae opes, quarum fama maior quam res erat, diriperentur.


  • 114.: XXVI, 31, 13,   .
  • 115  (.: . , IV, 53). , , . , , (.: , IV, 270; , , V, 573641). , , .
  • 116. . , , .
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364002531 1364002532 1364002533