|  |



XXVI, . 31

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

31. (1) : , , , , .255 . (2) , , , ,  ,  , . , , . (3) , 147 , , , -. (4) - , , . , . (5) , ? , , , . (6) , - . -, , , , , .

(7) , : , : , 148. , . (8) , -. (9) , -, , , 149. - , , - , - -   , , . (10) , -, , , . ,   . (11) ; : . , .

31. Reductis in curiam legatis tum consul Non adeo maiestatis inquit populi Romani imperiique huius oblitus sum, patres conscripti, ut, si de meo crimine ambigeretur, consul dicturus causam accusantibus Graecis fuerim. [2] Sed non quid ego fecerim in disquisitionem venit nam quidquid in hostibus feci ius belli defendit sed quid isti pati debuerint. Qui si non fuerunt hostes, nihil interest, nunc an vivo Hierone Syracusas violaverim. [3] Sin autem desciverunt a populo Romano, si legatos nostros ferro atque armis petierunt, urbem ac moenia clauserunt, exercituque Carthaginiensium adversus nos tutati sunt, quis passos esse hostilia, cum fecerint, indignatur? [4] Tradentis urbem principes Syracusanorum aversatus sum; Sosim et Moericum Hispanum quibus tantam rem crederem potiores habui. Non estis extremi Syracusanorum, quippe qui aliis humilitatem obiciatis: [5] quis est vestrum qui se mihi portas aperturum, qui armatos milites meos in urbem accepturum promiserit? Odistis et exsecramini eos qui fecerunt, et ne hic quidem contumeliis in eos dicendis parcitis; tantum abest ut et ipsi tale quicquam facturi fueritis. [6] Ipsa humilitas eorum, patres conscripti, quam isti obiciunt, maximo argumento est me neminem qui navatam operam rei publicae nostrae vellet aversatum esse. [7] Et antequam obsiderem Syracusas, nunc legatis mittendis, nunc ad conloquium eundo temptavi pacem, et posteaquam neque legatos violandi verecundia erat, nec mihi ipsi congresso ad portas cum principibus responsum dabatur, multis terra marique exhaustis laboribus tandem vi atque armis Syracusas cepi. [8] Quae captis acciderint apud Hannibalem et Carthaginienses victos iustius quam apud victoris populi senatum quererentur. [9] Ego, patres conscripti, Syracusas spoliatas si negaturus essem, numquam spoliis earum urbem Romam exornarem. Quae autem singulis victor aut ademi aut dedi, cum belli iure tum ex cuiusque merito satis scio me fecisse. [10] Ea vos rata habeatis, patres conscripti, necne, magis rei publicae interest quam mea. Quippe mea fides exsoluta est: ad rem publicam pertinet ne acta mea rescindendo alios in posterum segniores duces faciatis. [11] Et quoniam coram et Siculorum et mea verba audistis, patres conscripti, simul templo excedemus, ut me absente liberius consuli senatus possit. Ita dimissi Siculi, et ipse in Capitolium ad dilectum discessit.

1260010316 1260010317 1260010319 1364002632 1364002633 1364002634