|  |



XXVI, . 12

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.

12. (1) ́ , . (2) , , , , . (3) , , ; , . (4) , , . (5) : , , . (6) : , : , , . (7) ; , . (8) ; ; (9) , , 60. , ; , .

.238 (10) , . , , , . (11) , : , ; (12)   , , ; . (13) , . , , , , . (14) , : , . , , , , .

(15) , . , , , . , . (16) -, , , , ; (17) , . ; , ; , , , . (18) , . (19) , , , 61, .

12. Ceterum non quantum Romanis pertinaciae ad premendam obsidione Capuam fuit, tantum ad defendendam Hannibali. [2] Namque per Samnium Apuliamque et Lucanos in Bruttium agrum ad fretum ac Regium eo cursu contendit ut prope repentino adventu incautos oppresserit. [3] Capua etsi nihilo segnius obsessa per eos dies fuerat, tamen adventum Flacci sensit, et admiratio orta est non simul regressum Hannibalem. [4] Inde per conloquia intellexerunt relictos se desertosque et spem Capuae retinendae deploratam apud Poenos esse. [5] Accessit edictum proconsulum ex senatus consulto propositum volgatumque apud hostis, ut qui civis Campanus ante certam diem transisset sine fraude esset. [6] Nec ulla facta est transitio, metu magis eos quam fide continente, quia maiora in defectione deliquerant quam quibus ignosci posset. [7] Ceterum quem ad modum nemo privato consilio ad hostem transibat, ita nihil salutare in medium consulebatur. [8] Nobilitas rem publicam deseruerant neque in senatum cogi poterant; in magistratu erat qui non sibi honorem adiecisset, sed indignitate sua vim ac ius magistratui quem gerebat dempsisset. [9] Iam ne in foro quidem aut publico loco principum quisquam apparebat; domibus inclusi patriae occasum cum suo exitio in dies exspectabant.

[10] Summa curae omnis in Bostarem Hannonemque, praefectos praesidii Punici, versa erat, suo non sociorum periculo sollicitos. [11] Ii conscriptis ad Hannibalem litteris non libere modo, sed etiam aspere, quibus non Capuam solam traditam in manum hostibus, sed se quoque et praesidium in omnis cruciatus proditos incusabant: [12] abisse eum in Bruttios velut avertentem sese, ne Capua in oculis eius caperetur. At hercule Romanos ne oppugnatione quidem urbis Romanae abstrahi a Capua obsidenda potuisse; [13] tanto constantiorem inimicum Romanum quam amicum Poenum esse. Si redeat Capuam bellumque omne eo vertat, et se et Campanos paratos eruptioni fore. [14] Non cum Reginis neque Tarentinis bellum gesturos transisse Alpis: ubi Romanae legiones sint, ibi et Carthaginiensium exercitus debere esse. Sic ad Cannas, sic ad Trasumennum rem bene gestam, coeundo conferundoque cum hoste castra, fortunam temptando. [15] In hanc sententiam litterae conscriptae Numidis, proposita mercede eam professis operam, dantur. Ii specie transfugarum cum ad Flaccum in castra venissent, ut inde tempore capto abirent, famesque, quae tam diu Capuae erat, nulli non probabilem causam transitionis faceret, [16] mulier repente Campana in castra venit, scortum transfugarum unius, indicatque imperatori Romano Numidas fraude composita transisse litterasque ad Hannibalem ferre: [17] id unum ex iis qui sibi rem aperuisset arguere sese paratam esse. Productus primo satis constanter ignorare se mulierem simulabat; paulatim dein convictus veris, cum tormenta posci et parari videret, fassus id ita esse, litteraeque prolatae. [18] Additum etiam indicio quod celabatur, et alios specie transfugarum Numidas vagari in castris Romanis. [19] Ii supra septuaginta comprensi et cum transfugis novis mulcati virgis manibusque praecisis Capuam rediguntur.

1327002002 1327002004 1327002006 1364002613 1364002614 1364002615