|  |



XXVI, . 13

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.

13. (1) . . , : , . (2) , . . , 62. (3) , , , , , , , , ́ . (4) ,  ,  , , 63 ? (5) , , ? ? .239 !64 (6) , , ? . (7) , ́ ,  , . -, -, , , , , , . (8) , : , .

(9) :   . : (10) : . ; . (11) ; . 65 , , , : , ,  . (12) , , , . (13) , , , , , , , : ; . (14) ; , , , . . , , , , , , . (15) , ; 66; 67, , ; . ; , , . (16) 68, , , . ? . (17) : , , , . (18) , ; , , , , ,   , .240 . , : (19) , . , , .

13. Conspectum tam triste supplicium fregit animos Campanorum. Concursus ad curiam populi factus coegit Loesium senatum vocare; et primoribus, qui iam diu publicis consiliis aberant, propalam minabantur, nisi venirent in senatum, circa domos eorum ituros se et in publicum omnis vi extracturos esse. Is timor frequentem senatum magistratui praebuit. [2] Ibi cum ceteri de legatis mittendis ad imperatores Romanos agerent, Vibius Virrius, qui defectionis auctor ab Romanis fuerat, interrogatus sententiam negat eos [3] qui de legatis et de pace ac deditione loquantur meminisse nec quid facturi fuerint, si Romanos in potestate habuissent, nec quid ipsis patiendum sit. [4] Quid? vos inquit eam deditionem fore censetis qua quondam, ut adversus Samnites auxilium impetraremus, nos nostraque omnia Romanis dedidimus? [5] Iam e memoria excessit quo tempore et in qua fortuna a populo Romano defecerimus? iam, quem ad modum in defectione praesidium, quod poterat emitti, per cruciatum et ad contumeliam necarimus? [6] quotiens in obsidentis quam inimice eruperimus, castra oppugnarimus, Hannibalem vocaverimus ad opprimendos eos? hoc, quod recentissimum est, ad oppugnandam Romam hinc eum miserimus? [7] Age contra, quae illi infeste in nos fecerint, repetite, ut ex eo quid speretis habeatis. Cum hostis alienigena in Italia esset, et Hannibal hostis, et cuncta bello arderent, omissis omnibus, omisso ipso Hannibale, ambo consules et duo consulares exercitus ad Capuam oppugnandam miserunt. [8] Alterum annum circumvallatos inclusosque nos fame macerant, et ipsi nobiscum ultima pericula et gravissimos labores perpessi, circa vallum ac fossas saepe trucidati ac prope ad extremum castris exuti. [9] Sed omitto haec: vetus atque usitata res est in oppugnanda hostium urbe labores ac pericula pati. Illud irae atque odii exsecrabilis indicium est: [10] Hannibal ingentibus copiis peditum equitumque castra oppugnavit et ex parte cepit: tanto periculo nihil moti sunt ab obsidione. Profectus trans Volturnum perussit Calenum agrum: nihil tanta sociorum clade avocati sunt. [11] Ad ipsam urbem Romam infesta signa ferri iussit: eam quoque tempestatem imminentem spreverunt. Transgressus Anienem tria milia passuum ab urbe castra posuit, postremo ad moenia ipsa et ad portas accessit; Romam se adempturum eis, nisi omitterent Capuam, ostendit: non omiserunt. [12] Feras bestias caeco impetu ac rabie concitatas, si ad cubilia et catulos earum ire pergas, ad opem suis ferendam avertas: [13] Romanos Roma circumsessa, coniuges, liberi, quorum ploratus hinc prope exaudiebantur, arae, foci, deum delubra, sepulcra maiorum temerata ac violata a Capua non averterunt; tanta aviditas supplicii expetendi, tanta sanguinis nostri hauriendi est sitis. [14] Nec iniuria forsitan; nos quoque idem fecissemus, si data fortuna esset. Itaque quoniam aliter dis immortalibus est visum, cum mortem ne recusare quidem debeam, cruciatus contumeliasque quas parat hostis, dum liber, dum mei potens sum, effugere morte praeterquam honesta, etiam leni possum. [15] Non videbo Ap. Claudium et Q. Fulvium victoria insolenti subnixos, neque vinctus per urbem Romanam triumphi spectaculum trahar, ut deinde in carcerem conditus exspirem aut ad palum deligatus, lacerato virgis tergo, cervicem securi Romanae subiciam; nec dirui incendique patriam videbo, nec rapi ad stuprum matres Campanas virginesque et ingenuos pueros. [16] Albam, unde ipsi oriundi erant, a fundamentis proruerunt, ne stirpis, ne memoria originum suarum exstaret: nedum eos Capuae parsuros credam, cui infestiores quam Carthagini sunt. [17] Itaque quibus vestrum ante fato cedere quam haec tot tam acerba videant in animo est, iis apud me hodie epulae instructae parataeque sunt. [18] Satiatis vino ciboque poculum idem quod mihi datum fuerit circumferetur; ea potio corpus a cruciatu, animum a contumeliis, oculos, auris a videndis audiendisque omnibus acerbis indignisque quae manent victos vindicabit. Parati erunt qui magno rogo in propatulo aedium accenso corpora exanima iniciant. [19] Haec una via et honesta et libera ad mortem. Et ipsi virtutem mirabuntur hostes, et Hannibal fortis socios sciet ab se desertos ac proditos esse.


  • 62.: XXIII, 6, 13.
  • 63.: VII, 3031.
  • 64.: XXIII, 7, 3. -.
  • 65 , ( 4,5 ) , (. 10, 3), (. 11, 1). . : , IX, 5, 9 . 59  . ( ).
  • 66 , .
  • 67 ( ) , , , (.: I, 33, 8 . 109  . I),  , ( ) .
  • 68 (.: I, 36), , , . .: I, 29.
  • 1260010315 1260010316 1260010317 1364002614 1364002615 1364002616