|  |



XXVI, . 14

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

14. (1) ; , , . (2) , , , , : . (3) ; , . (4) , , , . , , . (5) ; , , .

(6) 69, , 70 . (7) , , , , , . (8) , , . 71,   . (9) , , :   ;   .

14. Hanc orationem Virri plures cum adsensu audierunt quam forti animo id quod probabant exsequi potuerunt. [2] Maior pars senatus, multis saepe bellis expertam populi Romani clementiam haud diffidentes sibi quoque placabilem fore, legatos ad dedendam Romanis Capuam decreverunt miseruntque. [3] Vibium Virrium septem et viginti ferme senatores domum secuti sunt, epulatique cum eo et, quantum facere potuerant alienatis mentibus vino ab imminentis sensu mali, venenum omnes sumpserunt; [4] inde misso convivio dextris inter se datis ultimoque conplexu conlacrimantes suum patriaeque casum, alii, ut eodem rogo cremarentur, manserunt, alii domos digressi sunt. [5] Inpletae cibis vinoque venae minus efficacem in maturanda morte vim veneni fecerunt; itaque noctem totam plerique eorum et diei insequentis partem cum animam egissent, omnes tamen prius quam aperirentur hostibus portae exspirarunt.

[6] Postero die porta Iovis, quae adversus castra Romana erat, iussu proconsulum aperta est. Ea intromissa legio una et duae alae cum C. Fulvio legato. [7] Is cum omnium primum arma telaque quae Capuae erant ad se conferenda curasset, custodiis ad omnes portas dispositis, ne quis exire aut emitti posset, praesidium Punicum comprehendit, senatum Campanum ire in castra ad imperatores Romanos iussit. [8] Quo cum venissent, extemplo iis omnibus catenae iniectae, iussique ad quaestores deferre quod auri atque argenti haberent. Auri pondo duo milia septuaginta fuit, argenti triginta milia pondo et mille ducenta. [9] Senatores quinque et viginti Cales in custodiam, duodetriginta Teanum missi, quorum de sententia maxime descitum ab Romanis constabat.


  • 69 .
  • 70  : (500 ).
  • 71   327,45 .
  • 1260010315 1260010316 1260010317 1364002615 1364002616 1364002617