|  |



XXVI, . 17

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.

17. (1) , , : , , ; -. (2) . , , , , . (3) 82 . (4) , , ; 83 84. .

(5) , , , , . (6) , .243 , . (7) , , , . (8) ,   ,  (9) . ; . (10) ; . (11) : , . ́ , , . (12)   , . , - . : - , . (13) : , , , . (14) , . (15) , 85, . , ; (16)   .

17. Romani patres perfuncti quod ad Capuam attinebat cura, C. Neroni ex iis duabus legionibus quas ad Capuam habuerat sex milia peditum et trecentos equites quos ipse legisset et socium Latini nominis peditum numerum parem et octingentos equites decernunt. [2] Eum exercitum Puteolis in naves inpositum Nero in Hispaniam transportavit. Cum Tarraconem navibus venisset, expositisque ibi copiis et navibus subductis, socios quoque navalis multitudinis augendae causa armasset, [3] profectus ad Hiberum flumen exercitum ab Ti. Fonteio et L. Marcio accepit. [4] Inde pergit ad hostis ire. Hasdrubal Hamilcaris ad Lapides Atros castra habebat; in Ausetanis is locus est inter oppida Iliturgim et Mentissam. Huius saltus fauces Nero occupavit. [5] Hasdrubal, ne in arto res esset, caduceatorem misit qui promitteret, si inde emissus foret, se omnem exercitum ex Hispania deportaturum. [6] Quam rem cum laeto animo Romanus accepisset, diem posterum Hasdrubal conloquio petivit ut coram leges conscriberentur de tradendis arcibus urbium dieque statuenda ad quam praesidia deducerentur suaque omnia sine fraude Poeni deportarent. [7] Quod ubi impetravit, extemplo primis tenebris atque inde tota nocte quod gravissimum exercitus erat Hasdrubal quacumque posset evadere e saltu iussit. [8] Data sedulo opera est ne multi ea nocte exirent, ut ipsa paucitas cum ad hostem silentio fallendum aptior, tum ad evadendum per artas semitas ac difficilis esset. [9] Ventum insequenti die ad conloquium est; sed loquendo plura scribendoque dedita opera quae in rem non essent die consumpto, in posterum dilatum est. [10] Addita insequens nox spatium dedit et alios emittendi; nec postero die res finem invenit. [11] Ita aliquot dies disceptando palam de legibus noctesque emittendis clam e castris Carthaginiensibus absumptae. Et postquam pars maior emissa exercitus erat, iam ne iis quidem quae ultro dicta erant stabatur; [12] minusque ac minus, cum timore simul fide decrescente, conveniebat. Iam ferme pedestres omnes copiae evaserant e saltu, cum prima luce densa nebula saltum omnem camposque circa intexit. Quod ubi sensit Hasdrubal, mittit ad Neronem qui in posterum diem conloquium differret: illum diem religiosum Carthaginiensibus ad agendum quicquam rei seriae esse. [13] Ne tum quidem suspecta fraus cum esset, data venia eius diei, extemploque Hasdrubal cum equitatu elephantisque castris egressus sine ullo tumultu in tutum evasit. [14] Hora ferme quarta dispulsa sole nebula aperuit diem, vacuaque hostium castra conspexerunt Romani. [15] Tum demum Claudius Punicam fraudem adgnoscens, ut se dolo captum sensit, proficiscentem institit sequi paratus confligere acie; sed hostis detrectabat pugnam; [16] levia tamen proelia inter extremum Punicum agmen praecursoresque Romanorum fiebant.

1327002006 1327002017 1327002022 1364002618 1364002619 1364002620

, .