|  |



XXVI, . 15

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

15. (1) : , . (2) , (3) - , - . (4) : - ; ; , , . , , . (5) , , , . (6) , ; .241 : .

(7) , . ; 72 , . (8) , 73. . 74, , . (9) : , . , , , , , , . . (10)   ; , , .

(11) , , , . : (12) : , , . (13) , , , , , . (14) : , , , , , . . (15) , , , , .

15. De supplicio Campani senatus haudquaquam inter Fulvium Claudiumque conveniebat: facilis impetrandae veniae Claudius, Fulvii durior sententia erat. [2] Itaque Appius Romam ad senatum arbitrium eius rei totum reiciebat: [3] percunctandi etiam aequum esse potestatem fieri patribus, num communicassent consilia cum aliquis sociorum Latini nominis, et num ope eorum in bello forent adiuti. [4] Id vero minime committendum esse Fulvius dicere ut sollicitarentur criminibus dubiis sociorum fidelium animi, et subicerentur indicibus quis neque quid dicerent neque quid facerent quicquam umquam pensi fuisset; itaque se eam quaestionem oppressurum exstincturumque. [5] Ab hoc sermone cum digressi essent, et Appius quamvis ferociter loquentem collegam non dubitaret tamen litteras super tanta re ab Roma exspectaturum, [6] Fulvius, ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens praetorium tribunis militum ac praefectis socium imperavit uti duobus milibus equitum delectis denuntiarent ut ad tertiam bucinam praesto essent.

[7] Cum hoc equitatu nocte Teanum profectus, prima luce portam intravit atque in forum perrexit; concursuque ad primum equitum ingressum facto magistratum Sidicinum citari iussit imperavitque ut produceret Campanos quos in custodia haberet. [8] Producti omnes virgisque caesi ac securi percussi. Inde citato equo Cales percurrit; ubi cum in tribunali consedisset productique Campani deligarentur ad palum, eques citus ab Roma venit litterasque a C. Calpurnio praetore Fulvio et senatus consultum tradit. [9] Murmur ab tribunali totam contionem pervasit differri rem integram ad patres de Campanis. Et Fulvius, id ita esse ratus acceptas litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset, praeconi imperavit ut lictorem lege agere iuberet. Ita de iis quoque qui Calibus erant sumptum supplicium. [10] Tum litterae lectae senatusque consultum, serum ad impediendam rem actam quae summa ope adproperata erat, ne impediri posset. [11] Consurgentem iam Fulvium Taurea Vibellius Campanus, per mediam vadens turbam, nomine inclamavit et, cum mirabundus quidnam sese vellet resedisset Flaccus, [12] Me quoque inquit iube occidi, ut gloriari possis multo fortiorem quam ipse es virum abs te occisum esse. [13] Cum Flaccus negaret profecto satis compotem mentis esse, modo prohiberi etiam se, si id vellet, senatus consulto diceret, [14] tum Vibellius Quando quidem inquit capta patria, propinquis amicisque amissis, cum ipse manu mea coniugem liberosque interfecerim, ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem copia eadem est quae his civibus meis, petatur a virtute invisae huius vitae vindicta. [15] Atque ita gladio quem veste texerat per adversum pectus transfixus, ante pedes imperatoris moribundus procubuit.


  • 72 , .
  • 73 , , , XII (.: , XLVIII, 4, 3).
  • 74. . 141  . XXII.
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364002616 1364002617 1364002618

    , .