|  |



XXVI, . 23

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8

23. (1) : , , 116. (2) ( ) , , , , [1] , . (3) 117 , , , .

(4) : , 118, , , . (5) ; ; , . (6) , . (7) : [2]  ;   ;   . (8) , . , , .

23. Praetoria inde comitia habita. P. Manlius Volso et L. Manlius Acidinus et C. Laetorius et L. Cincius Alimentus creati sunt. [2] Forte ita incidit ut comitiis perfectis nuntiaretur T. Otacilium, quem T. Manlio, nisi interpellatus ordo comitiorum esset, conlegam absentem daturus fuisse videbatur populus, mortuum in Sicilia esse. [3] Ludi Apollinares et priore anno fuerant et eo anno ut fierent referente Calpurnio praetore, senatus decrevit ut in perpetuum voverentur. [4] Eodem anno prodigia aliquot visa nuntiataque sunt. In aede Concordiae Victoria quae in culmine erat fulmine icta decussaque ad Victorias quae in antefixis erant haesit neque inde procidit. [5] Et Anagniae et Fregellis nuntiatum est murum portasque de caelo tactas, et in foro Subertano sanguinis rivos per diem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluvisse, et Reate mulam peperisse. [6] Ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata, et obsecratio in unum diem populo indicta et novemdiale sacrum. Sacerdotes publici aliquot eo anno demortui sunt novique suffecti: [7] in locum M. Aemili Numidae decemviri sacrorum M. Aemilius Lepidus, in locum M. Pomponi Mathonis pontificis C. Livius, in locum Sp. Carvili Maximi auguris M. Servilius. [8] T. Otacilius Crassus pontifex quia exacto anno mortuus erat, ideo nominatio in locum eius non est facta. C. Claudius flamen Dialis, quod exta perperam dederat, flamonio abiit.


  • 116 . .: XXI, 38, 3 . 199  . XXI.
  • 117.: XXV, 12, 915.
  • 118.: XXIII, 21, 7 . 77  . XXIII.   .
  • [1] T. Manlio  , (. 22).  . . .
  • [2] M. Aemili Numidae  .  . . .
  • 1260010401 1327002087 1327002089 1364002624 1364002625 1364002626