|  |



XXVI, . 26

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

26. (1) , , , : , . (2) , 129; (3) ; . , ; : ,   . , , ,  . (4) , . , , , , .

(5) , [210 .], , .251 , , , . (6) , , , . , (7) , .   , ,     . (8) , , 130, , , - . (9) ,   , .

(10) , , , : , , , , ; , (11) , : , .

26. Laevinus veris principio a Corcyra profectus navibus superato Leucata promunturio cum venisset Naupactum, Anticyram inde se petiturum edixit, ut praesto ibi Scopas Aetolique essent. [2] Sita Anticyra est in Locride laeva parte sinum Corinthiacum intranti; [3] breve terra iter eo, brevis navigatio ab Naupacto est. Tertio ferme post die utrimque oppugnari coepta est. Gravior a mari oppugnatio erat, quia et tormenta machinaeque omnis generis in navibus erant, et Romani inde oppugnabant. Itaque intra paucos dies recepta urbs per deditionem Aetolis traditur, praeda ex pacto Romanis cessit. [4] Litterae interea Laevino redditae consulem eum absentem declaratum, et successorem venire P. Sulpicium; ceterum diuturno ibi morbo inplicitus serius spe omnium Romam venit.

[5] M. Marcellus cum idibus Martiis consulatum inisset, senatum eo die moris modo causa habuit, professus nihil se absente conlega neque de re publica neque de provinciis acturum. [6] Scire se frequentis Siculos prope urbem in villis obtrectatorum suorum esse; quibus tantum abesse ut per se non liceat palam Romae crimina edita ab inimicis volgare, [7] ut, ni simularent aliquem sibi timorem absente conlega dicendi de consule esse, ipse eis extemplo daturus senatum fuerit. Ubi quidem conlega venisset, non passurum quicquam prius agi quam ut Siculi in senatum introducantur. [8] Dilectum prope a M. Cornelio per totam Siciliam habitum, ut quam plurumi questum de se Romam venirent; eundem litteris falsis urbem inplesse, bellum in Sicilia esse, ut suam laudem minuat. [9] Moderati animi gloriam eo die adeptus consul senatum dimisit; ac prope iustitium omnium rerum futurum videbatur donec alter consul ad urbem venisset.

[10] Otium, ut solet, excitavit plebis rumores: belli diuturnitatem et vastatos agros circa urbem, qua infesto agmine isset Hannibal, exhaustam dilectibus Italiam et prope quotannis caesos exercitus querebantur, [11] et consules bellicosos ambo viros acresque nimis et feroces creatos qui vel in pace tranquilla bellum excitare possent, nedum in bello respirare civitatem forent passuri.


  • 129. . , (IX, 434), ( ). , , (.: IX, 416 418), .   ( ). ( ) . . , , . , , (, XXIV, 11).
  • 130. , . 21, 13 17.
  • 1327002006 1327002024 1327002025 1364002627 1364002628 1364002629