|  |



XXVI, . 22

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

22. (1) , , : ,   ( ). , . (2) . , 111, . (3) ; , . ; (4) , . (5) , ; : (6) , , , , . (7) : (8) , . , . (9) ,  ,  , ,   . , , . (10) , . : (11) . : 112. (12) :   , , ; , , . (13) ; , : 113, , . , .

(14) 114: , , .248 , 115, ,   . (15) , ,   .

22. Consules cum ambo Apuliam provinciam haberent, minusque iam terroris a Poenis et Hannibale esset, sortiri iussi Apuliam Macedoniamque provincias. Sulpicio Macedonia evenit isque Laevino successit. [2] Fulvius Romam comitiorum causa arcessitus cum comitia consulibus rogandis haberet, praerogativa Voturia iuniorum T. Manlium Torquatum et T. Otacilium absentem consules dixit. [3] Cum ad Manlium, qui praesens erat, gratulandi causa turba coiret, nec dubius esset consensus populi, magna circumfusus turba ad tribunal consulis venit, [4] petitque ut pauca sua verba audiret centuriamque quae tulisset suffragium revocari iuberet. [5] Erectis omnibus exspectatione quidnam postulaturus esset, oculorum valetudinem excusavit: [6] impudentem et gubernatorem et imperatorem esse qui, cum alienis oculis ei omnia agenda sint, postulet sibi aliorum capita ac fortunas committi. [7] Proinde, si videretur ei, redire in suffragium Voturiam iuniorum iuberet et meminisse in consulibus creandis belli quod in Italia sit temporumque rei publicae. [8] Vixdum requiesse auris a strepitu et tumultu hostili, quo paucos ante menses arserint prope moenia Romana. Post haec cum centuria frequens succlamasset nihil se mutare sententiae eosdemque consules dicturos esse, [9] tum Torquatus Neque ego vestros inquit mores consul ferre potero neque vos imperium meum. Redite in suffragium et cogitate bellum Punicum in Italia et hostium ducem Hannibalem esse. [10] Tum centuria et auctoritate mota viri et admirantium circa fremitu, petiit a consule ut Voturiam seniorum citaret: [11] velle sese cum maioribus natu conloqui et ex auctoritate eorum consules dicere. Citatis Voturiae senioribus, datum secreto in Ovili cum iis conloquendi tempus. [12] Seniores de tribus consulendum dixerunt esse, duobus plenis iam honorum, Q. Fabio et M. Marcello, et si utique novum aliquem adversus Poenos consulem creari vellent, M. Valerio Laevino: egregie adversus Philippum regem terra marique rem gessisse. [13] Ita de tribus consultatione data, senioribus dimissis iuniores suffragium ineunt. M. Claudium, fulgentem tum Sicilia domita, et M. Valerium absentis consules dixerunt. Auctoritatem praerogativae omnes centuriae secutae sunt. [14] Eludant nunc antiqua mirantis: non equidem, si qua sit sapientium civitas, quam docti fingunt magis quam norunt, aut principes graviores temperantioresque a cupidine imperii aut multitudinem melius moratam censeam fieri posse. [15] Centuriam vero iuniorum seniores consulere voluisse quibus imperium suffragio mandaret, vix ut veri simile sit parentium quoque hoc saeculo vilis levisque apud liberos auctoritas fecit.


  • 111.: XXIV, 7, 12 9, 3, . 25  . XXIV.
  • 112 .
  • 113. . .
  • 114.: VI, 41, 8.
  • 115 . (VIV . . .).
  • 1364000418 1364000450 1364000504 1364002623 1364002624 1364002625