|  |



XXVI, . 29

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

29. (1) , : (2) ,   . ( , , ) , .   . (3) : , , . (4) ; , , ? , .

(5) , , , . (6) . , , , , -; (7) , , : , , , . (8) 139: , .

(9) , , ; .   . (10) , 140 .254 , 141 , , 142.

29. His senatus consultis perfectis sortiti provincias consules. Sicilia et classis Marcello, Italia cum bello adversus Hannibalem Laevino evenit. [2] Quae sors, velut iterum captis Syracusis, ita exanimavit Siculos, exspectatione sortis in consulum conspectu stantis, ut comploratio eorum flebilesque voces et extemplo oculos hominum converterint et postmodo sermones praebuerint. [3] Circumibant enim senatorum domos cum veste sordida, adfirmantes se non modo suam quosque patriam, sed totam Siciliam relicturos, si eo Marcellus iterum cum imperio redisset. [4] Nullo suo merito eum ante inplacabilem in se fuisse: quid iratum, quod Romam de se questum venisse Siculos sciat, facturum? Obrui Aetnae ignibus aut mergi freto satius illi insulae esse quam velut dedi noxae inimico. [5] Hae Siculorum querellae domos primum nobilium circumlatae celebrataeque sermonibus, quos partim misericordia Siculorum, partim invidia Marcelli excitabat, in senatum etiam pervenerunt. [6] Postulatum a consulibus est ut de permutandis provinciis senatum consulerent. Marcellus, si iam auditi ab senatu Siculi essent, aliam forsitan futuram fuisse sententiam suam dicere: [7] nunc, ne quis timore frenari eos dicere posset, quo minus de eo libere querantur in cuius potestate mox futuri sint, si conlegae nihil intersit, mutare se provinciam paratum esse; [8] deprecari senatus praeiudicium; nam cum extra sortem conlegae optionem dari provinciae inicum fuerit, quanto maiorem iniuriam, immo contumeliam esse, sortem suam ad eum transferri?

[9] Ita senatus, cum quid placeret magis ostendisset quam decresset, dimittitur. Inter ipsos consules permutatio provinciarum, rapiente fato Marcellum ad Hannibalem, facta est, [10] ut ex quo primus post adversissimas haud adversae pugnae gloriam ceperat, in eius laudem postremus Romanorum imperatorum, prosperis tum maxime bellicis rebus, caderet.


  • 139 ( ) (praeiudicium), (. , . 30) (. , . 31, 10  32, 5).
  • 140 , , ( 215 . . . ). .: XXIII, 46, 17.
  • 141  .
  • 142   . .: XXVII, 27.
  • 1364000718 1364000721 1364000724 1364002630 1364002631 1364002632