|  |



XXVI, . 21

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.

.246 21. (1) , , ; , , 100. (2) , , , : , ; . . (3) , ́ : , , , , (4) , ( , ),  , , . : 101. (5) , . (6) 102; : (7) 103, , ; , : (8) , , . (9) ,   , : (10) , 104. (11) 105:   , ; (12) , ,   , . (13) 106 107, .

(14) - -. 108 , , 109 , , (15) . (16) , , 110, , .247 , . -   ; (17) , , ; ,   , .

21. Eiusdem aestatis exitu M. Marcellus ex Sicilia provincia cum ad urbem venisset, a C. Calpurnio praetore senatus ei ad aedem Bellonae datus est. [2] Ibi cum de rebus ab se gestis disseruisset, questus leniter non suam magis quam militum vicem quod provincia confecta exercitum deportare non licuisset, postulavit ut triumphanti urbem inire liceret. [3] Id non impetravit. Cum multis verbis actum esset utrum minus conveniret, cuius nomine absentis ob res prospere ductu eius gestas supplicatio decreta foret et dis immortalibus habitus honos, ei praesenti negare triumphum, [4] an quem tradere exercitum successori iussissent quod nisi manente in provincia bello non decerneretur eum quasi debellato triumphare, cum exercitus testis meriti atque immeriti triumphi abesset, medium visum ut ovans urbem iniret. [5] Tribuni plebis ex auctoritate senatus ad populum tulerunt ut M. Marcello quo die urbem ovans iniret imperium esset. [6] Pridie quam urbem iniret in monte Albano triumphavit; inde ovans multam prae se praedam in urbem intulit. [7] Cum simulacro captarum Syracusarum catapultae ballistaeque et alia omnia instrumenta belli lata et pacis diuturnae regiaeque opulentiae ornamenta, [8] argenti aerisque fabrefacti vis, alia supellex pretiosaque vestis et multa nobilia signa, quibus inter primas Graeciae urbes Syracusae ornatae fuerant. [9] Punicae quoque victoriae signum octo ducti elephanti; et non minimum fuere spectaculum cum coronis aureis praecedentes Sosis Syracusanus et Moericus Hispanus, [10] quorum altero duce nocturno Syracusas introitum erat, alter Nasum quodque ibi praesidii erat prodiderat. [11] His ambobus civitas data et quingena iugera agri, Sosidi in agro Syracusano, qui aut regius aut hostium populi Romani fuisset, et aedes Syracusis cuius vellet eorum in quos belli iure animadversum esset; [12] Moerico Hispanisque qui cum eo transierant urbs agerque in Sicilia ex iis qui a populo Romano defecissent, iussa dari. [13] Id M. Cornelio mandatum ut, ubi ei videretur, urbem agrumque eis adsignaret. In eodem agro Belligeni, per quem inlectus ad transitionem Moericus erat, quadringenta iugera agri decreta.

[14] Post profectionem ex Sicilia Marcelli Punica classis octo milia peditum, tria Numidarum equitum exposuit. Ad eos Murgentia et Ergetium urbes defecere. Secutae defectionem earum Hybla et Macella sunt et ignobiliores quaedam aliae. [15] Et Numidae praefecto Muttine vagi per totam Siciliam sociorum populi Romani agros urebant. [16] Super haec exercitus Romanus iratus, partim quod cum imperatore non devectus ex provincia esset, partim quod in oppidis hibernare vetiti erant, segni fungebantur militia, magisque eis auctor ad seditionem quam animus deerat. [17] Inter has difficultates M. Cornelius praetor et militum animos nunc consolando nunc castigando sedavit, et civitates omnis quae defecerant in dicionem redegit; atque ex iis Murgentiam Hispanis quibus urbs agerque debebatur ex senatus consulto attribuit.


  • 100 , (. . 29  . VIII), (), 296 . . . (X, 19, 17), . , , , (, ).
  • 101 ( ) , ( , , ) , . ( , ) ; ( ) ( ) ; ( ); , (, , ); ( ). - , , !.
  • 102 (   . . 238  . XXI)  ( ) ( , , ). , (- ), . . 231 . . . (.: , III, 5, 5), .
  • 103 . ( , 190 . . .) 234 . .: XXXVII, 59, 3.
  • 104 .: XXV, 30, 28; . . 116  . XXV. , , ; (. 30, 6) . , , . XXIV XXV.
  • 105  .
  • 106   221 . . . (.: XXV, 41, 12), ; 204 . . .
  • 107.: XXV, 30, 2, , .
  • 108 (  ) . . 109  . XXIV. .
  • 109  . -, (.: , VI, 62, 5; . , III, 102; . , III, 91), . . ( ), . .
  • 110 . . . , . 1, 10; 2, 14.
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364002622 1364002623 1364002624