|  |



XXVI, . 28

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

28. (1) , , , , : (2) , , , ; : . (3) , , . : ; , , ; (4) : , , . ; , ,  . (5) , , . (6) , ; ; (7) , , , , ; (8) , . (9) , .253 , , , , ; . , , , 138. (10) , , , . (11) , , , ,  . (12) ; . (13) , , . .

28. Ibi Laevinus, quo statu Macedonia et Graecia, Aetoli, Acarnanes Locrique essent, quasque ibi res ipse egisset terra marique, exposuit: [2] Philippum inferentem bellum Aetolis in Macedoniam retro ab se conpulsum ad intuma penitus regni abisse, legionemque inde deduci posse; classem satis esse ad arcendum Italia regem. [3] Haec de se deque provincia cui praefuerat consul: tum de provinciis communis relatio fuit. Decrevere patres ut alteri consulum Italia bellumque cum Hannibale provincia esset, alter classem cui T. Otacilius praefuisset Siciliamque provinciam cum L. Cincio praetore obtineret. [4] Exercitus eis duo decreti qui in Etruria Galliaque essent; eae quattuor erant legiones; urbanae duae superioris anni in Etruriam, duae quibus Sulpicius consul praefuisset in Galliam mitterentur. [5] Galliae et legionibus praeesset quem consul cuius Italia provincia esset praefecisset; [6] in Etruriam C. Calpurnius post praeturam prorogato in annum imperio missus. Et Q. Fulvio Capua provincia decreta prorogatumque in annum imperium; [7] exercitus civium sociorumque minui iussus, ut ex duabus legionibus una legio, quinque milia peditum et trecenti equites essent, dimissis qui plurima stipendia haberent, [8] et sociorum septem milia peditum et trecenti equites relinquerentur, eadem ratione stipendiorum habita in veteribus militibus dimittendis. [9] Cn. Fulvio consuli superioris anni nec de provincia Apulia nec de exercitu quem habuerat quicquam mutatum; tantum in annum prorogatum imperium est. P. Sulpicius, conlega eius, omnem exercitum praeter socios navalis iussus dimittere est. [10] Item ex Sicilia exercitus cui M. Cornelius praeesset, ubi consul in provinciam venisset, dimitti iussus. [11] L. Cincio praetori ad obtinendam Siciliam Cannenses milites dati, duarum instar legionum. [12] Totidem legiones in Sardiniam P. Manlio Volsoni praetori decretae, quibus L. Cornelius in eadem provincia priore anno praefuerat. [13] Urbanas legiones ita scribere consules iussi ne quem militem facerent qui in exercitu M. Claudii, M. Valerii, Q. Fulvi fuisset, neve eo anno plures quam una et viginti Romanae legiones essent.


  • 138 , . . .: XXVII, 7, 15.
  • 1364000418 1364000450 1364000504 1364002629 1364002630 1364002631