|  |



XXVI, . 34

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

34. (1) 159; , . (2) 160  . (3) : , ( , ); (4) : , , 161; (5) , , , . (6) , , , ( , 162) , (7) , , , , . (8) , ; , , , ,  , , , (9) , , , , 163. (10) , , , .258 ,   . (11) , ; , , . (12) , , : , ,   . (13) ; , . , , .

34. Ex hoc plebei scito senatus consultus Oppiae Cluviaeque primum bona ac libertatem restituit: si qua alia praemia petere ab senatu vellent, venire eas Romam. [2] Campanis in familias singulas decreta facta, quae non operae pretium est omnia enumerare: [3] aliorum bona publicanda, ipsos liberosque eorum et coniuges vendendas, extra filias quae enupsissent priusquam in populi Romani potestatem venirent; [4] alios in vincula condendos, ac de iis posterius consulendum; aliorum Campanorum summam etiam census distinxerunt publicanda necne bona essent. [5] Pecua captiva praeter equos et mancipia praeter puberes virilis sexus et omnia quae solo non continerentur restituenda censuerunt dominis. [6] Campanos omnis, Atellanos, Calatinos, Sabatinos, extra quam qui eorum aut ipsi aut parentes eorum apud hostis essent, liberos esse iusserunt, [7] ita ut nemo eorum civis Romanus aut Latini nominis esset, neve quis eorum qui Capuae fuisset, dum portae clausae essent, in urbe agrove Campano intra certam diem maneret; locus ubi habitarent trans Tiberim qui non contingeret Tiberim daretur; [8] qui nec Capuae nec in urbe Campana quae a populo Romano defecisset per bellum fuissent, eos cis Lirim amnem Romam versus, [9] qui ad Romanos transissent, priusquam Capuam Hannibal veniret, cis Volturnum emovendos censuerunt, ne quis eorum propius mare quindecim milibus passuum agrum aedificiumve haberet. [10] Qui eorum trans Tiberim emoti essent, ne ipsi posterive eorum uspiam pararent haberentve nisi in Veiente, Sutrino Nepesinove agro, dum ne cui maior quam quinquaginta iugerum agri modus esset. [11] Senatorum omnium quique magistratus Capuae, Atellae, Calatiae gessissent bona venire Capuae iusserunt; libera corpora quae venum dari placuerat Romam mitti ac Romae venire. [12] Signa, statuas aeneas quae capta de hostibus dicerentur, quae eorum sacra ac profana essent ad pontificum collegium reiecerunt. [13] Ob haec decreta maestiores aliquanto quam Romam venerant Campanos dimiserunt. Nec iam Q. Fulvii saevitiam in sese, sed iniquitatem deum atque exsecrabilem fortunam suam incusabant.


  • 159. , . 33, 8.
  • 160 .
  • 161 .
  • 162. . .
  • 163 .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364002635 1364002636 1364002637