|  |



XXVI, . 36

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

36. (1) ,   , - . (2) , , ; . (3) ,  ,  - , .259   : , , . (4) , ? : (5) , , , : , , 166 , 167 ; (6) , 168, 169 . (7) . (8) , , 170, . , . (9) , ,   , . , ;   .

(10) ; . (11) ; , , , , : , . (12) ; , . , , , . , .

36. Cum in hac difficultate rerum consilium haereret, ac prope torpor quidam occupasset hominum mentes, tum Laevinus consul: [2] magistratus senatui et senatum populo, sicut honore praestent, ita ad omnia quae dura atque aspera essent subeunda duces debere esse. [3] Si, quod iniungere inferiori velis, id prius in te ac tuos ipse iuris statueris, facilius omnis oboedientis habeas. Nec impensa gravis est, cum ex ea plus quam pro virili parte sibi quemque capere principum vident. [4] Itaque classes si habere atque ornare volumus populum Romanum, privatos sine recusatione remiges dare, nobismet ipsis primum imperemus. [5] Aurum, argentum, aes signatum omne senatores crastino die in publicum conferamus, ita ut anulos sibi quisque et coniugi et liberis, et filio bullam, et quibus uxor filiaeve sunt singulas uncias pondo auri relinquant; [6] argenti qui curuli sella sederunt equi ornamenta et libras pondo, ut salinum patellamque deorum causa habere possint; ceteri senatores libram argenti tantum; [7] aeris signati quina milia in singulos patres familiae relinquamus: [8] ceterum omne aurum, argentum, aes signatum ad triumviros mensarios extemplo deferamus nullo ante senatus consulto facto, ut voluntaria conlatio et certamen adiuvandae rei publicae excitet ad aemulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquae plebis. [9] Hanc unam viam multa inter nos conlocuti consules invenimus; ingredimini dis bene iuvantibus. Res publica incolumis et privatas res facile salvas praestat; publica prodendo tua nequiquam serves.

[10] In haec tanto animo consensum est ut gratiae ultro consulibus agerentur. [11] Senatu inde misso pro se quisque aurum et argentum et aes in publicum conferunt, tanto certamine iniecto ut prima aut inter primos nomina sua vellent in publicis tabulis esse, ut nec triumviri accipiundo nec scribae referundo sufficerent. [12] Hunc consensum senatus equester ordo est secutus, equestris ordinis plebs. Ita sine edicto, sine coercitione magistratus nec remige in supplementum nec stipendio res publica eguit; paratisque omnibus ad bellum consules in provincias profecti sunt.


  • 166  ( ), .
  • 167 ( )  112 : = 27,29 .
  • 168. . , .
  • 169.   . .: XXII, 52, 5.
  • 170.: XXIII, 21, 6; .: XXIV, 18, 12.
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364002637 1364002638 1364002639