|  |



XXVI, . 37

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

37. (1) , ,   , . (2) : , . (3) ,   . (4) , , , , . (5) : , : , : . (6) , , , , (7) , . : , , , .260 , . (8) , , 171 , , . , , , . (9) : ,   .

37. Neque aliud tempus belli fuit quo Carthaginienses Romanique pariter variis casibus immixti magis in ancipiti spe ac metu fuerint. [2] Nam Romanis et in provinciis, hinc in Hispania adversae res, hinc prosperae in Sicilia luctum et laetitiam miscuerant; [3] et in Italia cum Tarentum amissum damno et dolori, tum arx cum praesidio retenta praeter spem gaudio fuit; [4] et terrorem subitum pavoremque urbis Romae obsessae et oppugnatae Capua post dies paucos capta in laetitiam vertit. [5] Transmarinae quoque res quadam vice pensatae: Philippus hostis tempore haud satis opportuno factus, Aetoli novi adsciti socii Attalusque Asiae rex, iam velut despondente fortuna Romanis imperium orientis. [6] Carthaginienses quoque Capuae amissae Tarentum captum aequabant, et ut ad moenia urbis Romanae nullo prohibente se pervenisse in gloria ponebant, ita pigebat inriti incepti, pudebatque adeo se spretos [7] ut sedentibus ipsis ad Romana moenia alia porta exercitus Romanus in Hispaniam duceretur. [8] Ipsae quoque Hispaniae quo propius spem venerant tantis duobus ducibus exercitibusque caesis debellatum ibi ac pulsos inde Romanos esse, eo plus ab L. Marcio, tumultuario duce, ad vanum et inritum victoriam redactam esse indignationis praebebant. [9] Ita aequante fortuna suspensa omnia utrisque erant, integra spe, integro metu, velut illo tempore primum bellum inciperent.


  • 171 .
  • 1260010112 1260010119 1327002005 1364002638 1364002639 1364002640