|  |



XXVI, . 35

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

35. (1) , . , . (2) ,   . (3) : , 164, . (4) , , . , , , : (5)   , . ; - : , . (6) - , 165. , , . ,   , .

(7) , , , , ; (8) , . , , , . (9) , . , , , : , , . (10) , ? , , ?

35. Dimissis Siculis Campanisque dilectus habitus. Scripto deinde exercitu de remigum supplemento agi coeptum; [2] in quam rem cum neque hominum satis, nec ex qua pararentur stipendiumque acciperent pecuniae quicquam ea tempestate in publico esset, [3] edixerunt consules ut privati ex censu ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta. [4] Ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit ut magis dux quam materia seditioni deesset: secundum Siculos Campanosque plebem Romanam perdendam lacerandamque sibi consules sumpsisse. [5] Per tot annos tributo exhaustos nihil reliqui praeter terram nudam ac vastam habere. Tecta hostis incendisse, servos agri cultores rem publicam abduxisse, nunc ad militiam parvo aere emendo, nunc remiges imperando; [6] si quid cui argenti aerisve fuerit, stipendio remigum et tributis annuis ablatum. Se ut dent quod non habeant nulla vi, nullo imperio cogi posse. Bona sua venderent; in corpora quae reliqua essent saevirent; ne unde redimantur quidem quicquam superesse. [7] Haec non in occulto, sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens turba circumfusi fremebant; [8] nec eos sedare consules nunc castigando, nunc consolando poterant. Spatium deinde iis tridui se dare ad cogitandum dixerunt; quo ipsi ad rem inspiciendam et expediendam usi sunt. [9] Senatum postero die habuerunt de remigum supplemento; ubi cum multa disseruissent cur aequa plebis recusatio esset, verterunt orationem eo ut dicerent privatis id seu aequum seu iniquum onus iniungendum esse; [10] nam unde, cum pecunia in aerario non esset, paraturos navalis socios? Quo modo autem sine classibus aut Siciliam obtineri aut Italia Philippum arceri posse aut tuta Italiae litora esse?


  • 164 214 . . . .: XXIV, 11, 79.
  • 165, (tributum). . . 165  . XXIII, .: XXIII, 31, 1; 48, 8.
  • 1260010316 1260010317 1260010319 1364002636 1364002637 1364002638