|  |



XXVI, . 40

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.

40. (1) ; . . (2)   ,  . . (3) , . (4) , ; , , , . (5) , 180. - . (6) , , , , .

(7) : , . ,   . (8) , : 181, , .263 . (9) , , , ( ). , (10) : - , ;   , . (11) ; . , , , , - . (12) , . : .

(13) , ; , .

(14) ; : ; ; . (15) , ; , (16) , , , ; . 182 ; (17) : , , , . ;   - , . (18) , , , , , - , : , . .

40. Per idem tempus Laevinus consul, iam magna parte anni circumacta, in Siciliam veteribus novisque sociis exspectatus cum venisset, primum ac potissimum omnium ratus Syracusis nova pace inconditas componere res, [2] Agrigentum inde, quod belli reliquum erat tenebaturque a Carthaginiensium valido praesidio, duxit legiones. Et adfuit fortuna incepto. [3] Hanno erat imperator Carthaginiensium, sed omnem in Muttine Numidisque spem repositam habebant. [4] Per totam Siciliam vagus praedas agebat ex sociis Romanorum neque intercludi ab Agrigento vi aut arte ulla nec quin erumperet, ubi vellet, prohiberi poterat. [5] Haec eius gloria quia iam imperatoris quoque famae officiebat, postremo in invidiam vertit, ut ne bene gestae quidem res iam Hannoni propter auctorem satis laetae essent. [6] Postremo praefecturam eius filio suo dedit, ratus cum imperio auctoritatem quoque ei inter Numidas erepturum. [7] Quod longe aliter evenit; nam veterem favorem eius sua insuper invidia auxit; neque ille indignitatem iniuriae tulit confestimque ad Laevinum occultos nuntios misit de tradendo Agrigento. [8] Per quos ut est facta fides compositusque rei gerendae modus, portam ad mare ferentem Numidae cum occupassent pulsis inde custodibus aut caesis, Romanos ad id ipsum missos in urbem acceperunt. [9] Et cum agmine iam in media urbis ac forum magno tumultu iretur, ratus Hanno non aliud quam tumultum ac secessionem, id quod et ante acciderat, Numidarum esse, ad conprimendam seditionem processit. [10] Atque ille, cum ei multitudo maior quam Numidarum procul visa, et clamor Romanus haudquaquam ignotus ad auris accidisset, priusquam ad ictum teli veniret, capessit fugam. [11] Per aversam portam emissus adsumpto comite Epicyde cum paucis ad mare pervenit, nactique opportune parvum navigium, relicta hostibus Sicilia, de qua per tot annos certatum erat, in Africam traiecerunt. [12] Alia multitudo Poenorum Siculorumque ne temptato quidem certamine cum caeci in fugam ruerent clausique exitus essent, circa portas caesa.

[13] Oppido recepto Laevinus qui capita rerum Agrigenti erant virgis caesos securi percussit, ceteros praedamque vendidit; omnem pecuniam Romam misit. [14] Fama Agrigentinorum cladis Siciliam cum pervasisset, omnia repente ad Romanos inclinaverunt. Prodita brevi sunt viginti oppida, sex vi capta; voluntaria deditione in fidem venerunt ad quadraginta. [15] Quarum civitatium principibus cum pro cuiusque merito consul pretia poenasque exsolvisset, coegissetque Siculos positis tandem armis ad agrum colendum animos convertere, [16] ut esset non incolarum modo alimentis frugifera insula, sed urbis Romae atque Italiae, id quod multis saepe tempestatibus fecerat, annonam levaret, ab Agathyrna inconditam multitudinem secum in Italiam transvexit. [17] Quattuor milia hominum erant, mixti ex omni conluvione, exsules, obaerati, capitalia ausi plerique, cum in civitatibus suis ac sub legibus vixerant, et postquam eos ex variis causis fortuna similis conglobaverat Agathyrnam, per latrocinia ac rapinam tolerantes vitam. [18] Hos neque relinquere Laevinus in insula tum primum nova pace coalescente velut materiam novandis rebus satis tutum ratus est, et Reginis usui futuri erant ad populandum Bruttium agrum adsuetam latrociniis quaerentibus manum. Et quod ad Siciliam attinet eo anno debellatum est.


  • 180.: XXV, 40, 12.
  • 181 3,5  . .: , IX, 27.
  • 182 .
  • 1260010220 1327002003 1327002004 1364002641 1364002642 1364002643