|  |



XXVII, . 13

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

13. (1) , , , . (2) ,  ,  , , .286 , : , ,   , . (3) , , ? , ? (4) , ; , . (5) , , , , : . (6) , ? ? , , : . (7) , , - ?79 , ;   .

(8) ; , , , . , , ; , . (9) 80; , , , ; , , .

(10) ; , ; , , ,   . , , . (11) , , , , , . (12) , : , . (13) , , . , ; .

13. Marcellus, postquam in castra reditum est, contionem adeo saevam atque acerbam apud milites habuit ut proelio per diem totum infeliciter tolerato tristior iis irati ducis oratio esset. [2] Dis immortalibus, ut in tali re, laudes gratesque, inquit ago quod victor hostis cum tanto pavore incidentibus vobis in vallum portasque non ipsa castra est adgressus; deseruissetis profecto eodem terrore castra quo omisistis pugnam. [3] Qui pavor hic, qui terror, quae repente qui et cum quibus pugnaretis oblivio animos cepit? Nempe idem sunt hi hostes quos vincendo et victos sequendo priorem aestatem absumpsistis, [4] quibus dies noctesque fugientibus per hos dies institistis, quos levibus proeliis fatigastis, quos hesterno die nec iter facere nec castra ponere passi estis. [5] Omitto ea quibus gloriari potestis; cuius et ipsius pudere ac paenitere vos oportet referam: nempe aequis manibus hesterno die diremistis pugnam. [6] Quid haec nox, quid hic dies attulit? Vestrae iis copiae inminutae sunt an illorum auctae? Non equidem mihi cum exercitu meo loqui videor nec cum Romanis militibus: corpora tantum atque arma sunt eadem. [7] An, si eosdem animos habuissetis, terga vestra vidisset hostis? signa alicui manipulo aut cohorti ademisset? Adhuc caesis legionibus Romanis gloriabatur: vos illi hodierno die primum fugati exercitus dedistis decus. [8] Clamor inde ortus ut veniam eius diei daret; ubi vellet deinde experiretur militum suorum animos. Ego vero experiar, inquit milites, et vos crastino die in aciem educam, ut victores potius quam victi veniam impetretis quam petitis. [9] Cohortibus quae signa amiserant hordeum dari iussit, centurionesque manipulorum quorum signa amissa fuerant destrictis gladiis discinctos destituit; et ut postero die omnes, pedites equites, armati adessent edixit. [10] Ita contio dimissa fatentium iure ac merito sese increpitos, neque illo die virum quemquam in acie Romana fuisse praeter unum ducem, cui aut morte satisfaciendum aut egregia victoria esset.

[11] Postero die armati ornatique ad edictum aderant. Imperator eos conlaudat pronuntiatque a quibus orta pridie fuga esset cohortesque quae signa amisissent se in primam aciem inducturum; [12] edicere iam sese omnibus pugnandum ac vincendum esse et adnitendum singulis universisque ne prius hesternae fugae quam hodiernae victoriae fama Romam perveniat. [13] Inde cibo corpora firmare iussi, ut, si longior pugna esset, viribus sufficerent. Ubi omnia dicta factaque sunt quibus excitarentur animi militum in aciem procedunt.


  • 79 (.: XXV, 14, 4). .
  • 80 . . .: . , 25; . , 24, 2.
  • 1364000418 1364000450 1364000504 1364002714 1364002715 1364002716