|  |



XXVII, . 30

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.

30. (1) 135, , 136 , . (2) , . , . (3) ; 137, , -   , . (4) , , , ; , 138. (5) , ,   , ,  , . (6) , , . (7) , , , , . (8) , , . (9) 139, , , 140. 141 , .

(10) , ,  , , . (11) , , 142, . (12) , , , , (13) , , ,   ,   143. (14) , .303 , , . , , , , , : ,   . (15) , ; , , (16) , 144 ; , . (17) : , .

30. Ob haec Philippo in Graeciam descendenti ad Lamiam urbem Aetoli duce Pyrrhia, qui praetor in eum annum cum absente Attalo creatus erat, occurrerunt. [2] Habebant et ab Attalo auxilia secum et mille ferme ex Romana classe a P. Sulpicio missos. Adversus hunc ducem atque has copias Philippus bis prospero eventu pugnavit; mille admodum hostium utraque pugna occidit. [3] Inde cum Aetoli metu compulsi Lamiae urbis moenibus tenerent sese, Philippus ad Phalara exercitum reduxit. In Maliaco sinu is locus est, quondam frequenter habitatus propter egregium portum tutasque circa stationes et aliam opportunitatem maritumam terrestremque. [4] Eo legati ab rege Aegypti Ptolomaeo Rhodiisque et Atheniensibus et Chiis venerunt ad dirimendum inter Philippum atque Aetolos bellum. Adhibitus ab Aetolis et ex finitimis pacificator Amynander rex Athamanum. [5] Omnium autem non tanta pro Aetolis cura erat, ferociori quam pro ingeniis Graecorum gente, quam ne Philippus regnumque eius rebus Graeciae, grave libertati futurum, immisceretur. [6] De pace dilata consultatio est in concilium Achaeorum, concilioque ei et locus et dies certa indicta; interim triginta dierum indutiae impetratae. [7] Profectus inde rex per Thessaliam Boeotiamque Chalcidem Euboeae venit, ut Attalum, quem classe Euboeam petiturum audierat, portibus et litorum adpulsu arceret. [8] Inde praesidio relicto adversus Attalum, si forte interim traiecisset, profectus ipse cum paucis equitum levisque armaturae Argos venit. [9] Ibi curatione Heraeorum Nemeorumque suffragiis populi ad eum delata, quia se Macedonum reges ex ea civitate oriundos referunt, Heraeis peractis ab ipso ludicro extemplo Aegium profectus est ad indictum multo ante sociorum concilium. [10] Ibi de Aetolico finiendo bello actum, ne causa aut Romanis aut Attalo intrandi Graeciam esset. [11] Sed ea omnia vixdum indutiarum tempore circumacto Aetoli turbavere, postquam et Attalum Aeginam venisse et Romanam classem stare ad Naupactum audivere. [12] Vocati enim in concilium Achaeorum, in quo et eae legationes erant quae ad Phalara egerant de pace, primum questi sunt quaedam parva contra fidem conventionis tempore indutiarum facta; [13] postremo negarunt dirimi bellum posse, nisi Messeniis Achaei Pylum redderent, Romanis restitueretur Atintania, Scerdilaedo et Pleurato Ardiaei. [14] Enimvero indignum ratus Philippus victos victori sibi ultro condiciones ferre, ne antea quidem se aut de pace audisse aut indutias pepigisse dixit spem ullam habentem quieturos Aetolos, sed ut omnes socios testes haberet se pacis, illos belli causam quaesisse. [15] Ita infecta pace concilium dimisit quattuor milibus armatorum relictis ad praesidium Achaeorum et quinque longis navibus acceptis, [16] quas si adiecisset missae nuper ad se classi Carthaginiensium et ex Bithynia ab rege Prusia venientibus navibus, statuerat navali proelio lacessere Romanos iam diu in regione ea potentes maris. [17] Ipse ab eo concilio Argos regressus; iam enim Nemeorum adpetebat tempus, quae celebrari volebat praesentia sua.


  • 135 ( )  ( ).
  • 136 ( ,   , , ).
  • 137  ( ).
  • 138  ( ), , .
  • 139 . ( ), IV . . . . , VI . . ., , V . . . . ( , 209 . . . (. . 133)).
  • 140.: , VIII, 137139; , II, 99, 2; , I, 6, 5. , , ( , ), . , ,  ,  .
  • 141  .   .
  • 142  ( ). 211 . ( ). , (   .: XXVI, 24, 11), .
  • 143 . . 120  . XXVI.   ( 425 . . .  .: , IV, 340);   - , , , ;   , . .
  • 144  - , ,   . , ,  ( ). III . . . . I (235183 . . .) .
  • 1364000418 1364000450 1364000504 1364002731 1364002732 1364002733