|  |



XXVIII, . 2

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.

2. (1) ,   . (2) ; . (3) , . , ; .

(4) , ,  , . (5) , .322 ; (6) , , , . , , , . (7) , , , , , , ; (8) ,   , . (9) , , . (10) , , . (11) ,     , ; , , , , , . (12)     8; - , .

(13)   , , , , , , . (14) ; , . . (15) 9, . ,   . (16) , , , , , , : ,   .

2. Tria milia ferme aberat cum hauddum quisquam hostium senserat; confragosa loca et obsiti virgultis tegebant colles. [2] Ibi in cava valle atque ob id occulta considere militem et cibum capere iubet. Interim speculatores transfugarum dicta adfirmantes venerunt; [3] tum sarcinis in medium coniectis arma Romani capiunt acieque iusta in pugnam vadunt. Mille passuum aberant cum ab hoste conspecti sunt trepidarique repente coeptum; et Mago ex castris citato equo ad primum clamorem et tumultum advehitur. [4] Erant in Celtiberorum exercitu quattuor milia scutata et ducenti equites; hanc iustam legionem et id ferme roboris erat in prima acie locat; ceteros, levem armaturam, in subsidiis posuit. [5] Cum ita instructos educeret e castris, vixdum in egressos vallo eos Romani pila coniecerunt. [6] Subsidunt Hispani adversus emissa tela ab hoste, inde ad mittenda ipsi consurgunt; quae cum Romani conferti, ut solent, densatis excepissent scutis, tum pes cum pede conlatus et gladiis geri res coepta est. [7] Ceterum asperitas locorum et Celtiberis, quibus in proelio concursare mos est, velocitatem inutilem faciebat, et haud iniqua eadem erat Romanis stabili pugnae adsuetis, [8] nisi quod angustiae et internata virgulta ordines dirimebant et singuli binique velut cum paribus conserere pugnam cogebantur. [9] Quod ad fugam impedimento hostibus erat, id ad caedem eos velut vinctos praebebat. [10] Et iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis levis armatura et Carthaginienses qui ex alteris castris subsidio venerant, perculsi caedebantur. [11] Duo haud amplius milia peditum et equitatus omnis vix inito proelio cum Magone effugerunt; Hanno, alter imperator, cum eis qui postremi iam profligato proelio advenerant vivus capitur. [12] Magonem fugientem equitatus ferme omnis et quod veterum peditum erat secuti, decimo die in Gaditanam provinciam ad Hasdrubalem pervenerunt; Celtiberi, novus miles, in proximas dilapsi silvas inde domos diffugerunt.

[13] Peropportuna victoria nequaquam tantum iam conflatum bellum, quanta futuri materia belli, si licuisset iis Celtiberorum gente excita et alios ad arma sollicitare populos, oppressa erat. [14] Itaque conlaudato benigne Silano Scipio spem debellandi, si nihil eam ipse cunctando moratus esset, nactus, ad id quod reliquum belli erat in ultimam Hispaniam adversus Hasdrubalem pergit. [15] Poenus cum castra tum forte in Baetica ad sociorum animos continendos in fide haberet, signis repente sublatis fugae magis quam itineris modo penitus ad Oceanum et Gades ducit. [16] Ceterum, quoad continuisset exercitum, propositum bello se fore ratus, antequam freto Gades traiceret, exercitum omnem passim in civitates divisit, ut et muris se ipsi et armis muros tutarentur.


  • 8. , . 1, 2 , . 15.
  • 9 ( , )  , . ( ) .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364002803 1364002804 1364002805

    , .