|  |



XXVIII, . 15

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.

15. (1)   . (2)   ; : , . (3) : , (4) : , , . , . (5) , , , . (6) , , , , , ,  . (7) , , , , , , . (8) , , : , . (9) , , , .335 . (10) , ; , , .

(11) , , , , , . , , , . (12) , , , , (13) : , , . (14) . 71 ; (15) . (16) , .

15. Et cum ab omni parte haudquaquam par pugna erat, tum quod turba Baliarium tironumque Hispanorum Romano Latinoque militi obiecta erat. [2] Et procedente iam die vires etiam deficere Hasdrubalis exercitum coeperant, oppressos matutino tumultu coactosque priusquam cibo corpora firmarent, raptim in aciem exire. [3] Et ad id sedulo diem extraxerat Scipio ut sera pugna esset; nam ab septima demum hora peditum signa cornibus incucurrerunt; [4] ad medias acies aliquanto serius pervenit pugna, ita ut prius aestus a meridiano sole laborque standi sub armis et simul fames sitisque corpora adficerent quam manus cum hoste consererent. [5] Itaque steterunt scutis innixi. Iam super cetera elephanti etiam, tumultuoso genere pugnae equitum velitumque et levis armaturae consternati, e cornibus in mediam aciem sese intulerant. [6] Fessi igitur corporibus animisque rettulere pedem, ordines tamen servantes, haud secus quam si imperio ducis cederet integra acies.

[7] Sed cum eo ipso acrius, ubi inclinatam sensere rem, victores se undique inveherent, nec facile impetus sustineri posset, [8] quamquam retinebat obsistebatque cedentibus Hasdrubal, ab tergo esse colles tutumque receptum, si modice se reciperent, clamitans, [9] tamen vincente metu verecundiam, cum proximus quisque hostem caderet, terga extemplo data, atque in fugam sese omnes effuderunt. [10] Ac primo consistere signa in radicibus collium ac revocare in ordines militem coeperant cunctantibus in adversum collem erigere aciem Romanis; deinde, ut inferri inpigre signa viderunt, integrata fuga in castra pavidi compelluntur. [11] Nec procul vallo Romanus aberat, cepissetque tanto impetu castra, nisi ex vehementi sole, qualis inter graves imbre nubes effulget, tanta vis aquae deiecta esset ut vix in castra sua receperint se victores, quosdam etiam religio ceperit ulterius quicquam eo die conandi. [12] Carthaginienses, quamquam fessos labore ac volneribus nox imberque ad necessariam quietem vocabat, [13] tamen, quia metus et periculum cessandi non dabat tempus, prima luce oppugnaturis hostibus castra, saxis undique circa ex propinquis vallibus congestis augent vallum, munimento sese, quando in armis parum praesidii foret, defensuri. [14] Sed transitio sociorum fuga ut tutior mora videretur fecit. Principium defectionis ab Attene regulo Turdetanorum factum est; [15] is cum magna popularium manu transfugit; inde duo munita oppida cum praesidiis tradita a praefectis Romano. [16] Et ne latius inclinatis semel ad defectionem animis serperet res, silentio proximae noctis Hasdrubal castra movet.

1260010106 1260010109 1260010112 1364002816 1364002817 1364002818