|  |



XXVIII, . 3

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.

3. (1) , , , , , . (2) , : 10. (3) 11; ; . .

.323 (4) , , . (5) ; , , . (6) , , ; . (7) , , 12, . (8) , , , ; . (9) , , , , , , . (10) : ,   , . (11)   , , , , . (12)   , - ,  , , , . (13) ; , , ; (14)   13,  . ,   , . (15) (, ) ; , . (16) ,   .

3. Scipio, ubi animadvertit dissipatum passim bellum, et circumferre ad singulas urbes arma diutini magis quam magni esse operis, retro vertit iter. [2] Ne tamen hostibus eam relinqueret regionem, L. Scipionem fratrem cum decem milibus peditum, mille equitum ad oppugnandam opulentissimam in iis locis urbem Orongin barbari appellabant mittit. [3] Sita in Maesessum finibus est, Bastetanae gentis; ager frugifer; argentum etiam incolae fodiunt. Ea arx fuerat Hasdrubali ad excursiones circa mediterraneos populos faciendas. [4] Scipio castris prope urbem positis, priusquam circumvallaret urbem, misit ad portas qui ex propinquo alloquio animos temptarent suaderentque ut amicitiam potius quam vim experirentur Romanorum. [5] Ubi nihil pacati respondebatur, fossa duplicique vallo circumdata urbe in tres partes exercitum dividit, ut una semper pars quietis interim duabus oppugnaret. [6] Prima pars cum adorta oppugnare est, atrox sane et anceps proelium fuit: non subire, non scalas ferre ad muros prae incidentibus telis facile erat; [7] etiam qui erexerant ad murum scalas, alii furcis ad id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei iniecti, ut in periculo essent ne suspensi in murum extraherentur. [8] Quod ubi animadvertit Scipio nimia paucitate suorum exaequatum certamen esse, et iam eo superare hostem quod ex muro pugnaret, duabus simul partibus, prima recepta, urbem est adgressus. [9] Quae res tantum pavoris iniecit fessis iam cum primis pugnando, ut et oppidani moenia repentina fuga desererent, et Punicum praesidium metu ne prodita urbs esset relictis stationibus in unum se colligeret.

[10] Timor inde oppidanos incessit ne, si hostis urbem intrasset, sine discrimine Poenus an Hispanus esset obvii passim caederentur; [11] itaque patefacta repente porta frequentes ex oppido sese eiecerunt, scuta prae se tenentes, ne tela procul conicerentur, dextras nudas ostentantes, ut gladios abiecisse appareret. [12] Id utrum parum ex intervallo sit conspectum an dolus aliquis suspectus fuerit incompertum est; impetus hostilis in transfugas factus, nec secus quam adversa acies caesi; eademque porta signa infesta urbi inlata. [13] Et aliis partibus securibus dolabrisque caedebantur et refringebantur portae, et ut quisque intraverat eques, ad forum occupandum ita enim praeceptum erat citato equo pergebat. [14] Additum erat et triariorum equiti praesidium; legionarii ceteras partis urbis pervadunt. Direptione et caede obviorum, nisi qui armis se tuebantur, abstinuerunt. [15] Carthaginienses omnes in custodiam dati sunt, oppidanorum quoque trecenti ferme qui clauserant portas; ceteris traditum oppidum, suae redditae res. [16] Cecidere in urbis eius oppugnatione hostium duo milia ferme, Romanorum haud amplius nonaginta.


  • 10, , , , . XXIV (42, 5),  . .
  • 11  ( . ).
  • 12 ( ).
  • 13 ( ) . , , . .: VIII, 8, 9 .; , III, 21, 7 .
  • 1345970037 1260010114 1260010216 1364002804 1364002805 1364002806