|  |



XXVIII, . 4

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7

4. (1) , , , .   . (2) 14, :   . (3) ; , , ,   15. (4) , , .324 , , , , .

(5) . , , . (6) , : . , , . (7) 16 , . , ; .

4. Laeta et ipsis qui rem gessere urbis eius expugnatio fuit et imperatori ceteroque exercitui; et speciosum adventum suum ingentem turbam captivorum prae se agentes fecerunt. [2] Scipio conlaudato fratre cum quanto poterat verborum honore Carthagini ab se captae captam ab eo Orongin aequasset, quia et hiems instabat, [3] ut nec temptare Gades nec disiectum passim per provinciam exercitum Hasdrubalis consectari posset, in citeriorem Hispaniam omnes suas copias reduxit; [4] dimissisque in hiberna legionibus, L. Scipione fratre Romam misso et Hannone hostium imperatore ceterisque nobilibus captivis ipse Tarraconem concessit.

[5] Eodem anno classis Romana cum M. Valerio Laevino proconsule ex Sicilia in Africam transmissa in Uticensi Carthaginiensique agro late populationes fecit. Extremis finibus Carthaginiensium circa ipsa moenia Uticae praedae actae sunt. [6] Repetentibus Siciliam classis Punica septuaginta erant longae naves occurrit; septemdecim naves ex iis captae sunt, quattuor in alto mersae, cetera fusa ac fugata classis. [7] Terra marique victor Romanus cum magna omnis generis praeda Lilybaeum repetit. Tuto inde mari pulsis hostium navibus magni conmeatus frumenti Romam subvecti.


  • 14 (. , . 3, 2).
  • 15: , - .
  • 16. . 75a . XXIII.
  • 1327009032 1327009049 1260010114 1364002805 1364002806 1364002807