|  |



XXVIII, . 7

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.

7. (1) , ; : . (2) ; , , , , , . (3) , , , , , 37, , 38. (4) 39; , , . (5) , , , , , (6) , , - , , , . (7) , , , , , . (8) , , . (9) : , , , , , , , .

, 40. (10) , , , , . (11) , : , , . (12) 41; ; , , .327 . (13) , , , , . , , , 42. (14) ( 43), , , 44. (15) . , , , . (16) ,   , , , . (17) 45, , , , . 46, , , - . (18) 47 , , , . , , 48 ( ).

7. Philippum et ignes ab Oreo editi monuerant, sed serius Platoris fraude ex specula elati; et inpari maritumis viribus haud facilis erat in insulam classi accessus; [2] ita re per cunctationem omissa, ad Chalcidis auxilium, ubi signum accepit, impigre est motus. Nam et ipsa Chalcis quamquam eiusdem insulae urbs est, tamen adeo arto interscinditur freto ut ponte continenti iungatur terraque aditum faciliorem quam mari habeat. [3] Igitur Philippus ab Demetriade Scotussam, inde de tertia vigilia profectus, deiecto praesidio fusisque Aetolis qui saltum Thermopylarum insidebant, cum trepidos hostis Heracleam compulisset, ipse uno die Phocidis Elatiam milia amplius sexaginta contendit. [4] Eodem ferme die ab Attalo rege Opuntiorum urbs capta diripiebatur. Concesserat eam regi praedam Sulpicius, quia Oreum paucos ante dies ab Romano milite, expertibus regiis, direptum fuerat. [5] Cum Romana classis Oreum sese recepisset, Attalus ignarus adventus Philippi pecuniis a principibus exigendis terebat tempus, [6] adeoque improvisa res fuit ut, nisi Cretensium quidam forte pabulatum ab urbe longius progressi agmen hostium procul conspexissent, opprimi potuerit. [7] Attalus inermis atque incompositus cursu effuso mare ac naves petit, et molientibus ab terra naves Philippus supervenit tumultumque etiam ex terra nauticis praebuit. [8] Inde Opuntem rediit, deos hominesque accusans quod tantae rei fortunam ex oculis prope raptam amisisset. [9] Opuntii quoque ab eadem ira increpiti quod, cum trahere obsidionem in adventum suum potuissent, viso statim hoste prope in voluntariam deditionem concessissent.

Compositis circa Opuntem rebus Thronium est profectus. [10] Et Attalus primo Oreum se recepit; inde, cum fama accidisset Prusian Bithyniae regem in fines regni sui transgressum, omissis Romanis rebus atque Aetolico bello in Asiam traiecit. [11] Et Sulpicius Aeginam classem recepit, unde initio veris profectus erat. Haud maiore certamine quam Opuntem Attalus ceperat, Philippus Thronium cepit. [12] Incolebant urbem eam profugi ab Thebis Phthioticis; urbe sua capta a Philippo cum in fidem Aetolorum perfugissent, sedem iis Aetoli eam dederant urbis vastae ac desertae priore eiusdem Philippi bello. [13] Tum ab Thronio, sicut paulo ante dictum est, recepto profectus Tithronion et Drumias, Doridis parva atque ignobilia oppida, cepit. Inde Elatiam, iussis ibi se opperiri Ptolomaei Rhodiorumque legatis, venit. [14] Ubi cum de finiendo Aetolico bello ageretur adfuerant enim legati nuper Heracleae concilio Romanorum Aetolorumque, nuntius adfertur Machanidam Olympiorum sollemne ludicrum parantes Eleos adgredi statuisse. [15] Praevertendum id ratus legatis cum benigno responso dimissis se neque causam eius belli fuisse nec moram, si modo aequa et honesta condicione liceat, paci facturum [16] cum expedito agmine profectus per Boeotiam Megara atque inde Corinthum descendit, unde commeatibus sumptis Phliunta Pheneumque petit. [17] Et iam cum Heraeam venisset, audito Machanidam fama adventus sui territum refugisse Lacedaemonem, Aegium se ad concilium Achaeorum recepit, simul classem Punicam, ut mari quoque aliquid posset, accitam, ibi ratus se inventurum. [18] Paucis ante diebus inde Oxeas traiecerant Poeni; inde portus Acarnanum petierant, cum ab Oreo profectum Attalum Romanosque audissent, veriti ne ad se iretur et intra Rhium fauces eae sunt Corinthii sinus opprimerentur.


  • 37  (IX, 418), , , ( ) ( , ).
  • 38. . 90 !
  • 39 , (.: XXVI, 24, 11).
  • 40  , (. 32), 34  . .: , IX, 426.
  • 41   (. . 34). , 217 . . . , , (, IX, 10, 8).
  • 42.: XXVII, 30, 4. . , . 17.
  • 43. , . 5, 13.
  • 44 208 . . . .: XXVII, 35, 3.
  • 45  . , . 219218 . . . . (- ) (   ).
  • 46. . 141  . XXVII.
  • 47  . (. . - ( ) ). .: , VIII, 351; X, 458.
  • 48. . 134  . XXVII.
  • 1260010109 1260010117 1260010118 1364002808 1364002809 1364002810