|  |



XXVIII, . 6

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

6. (1)   , . (2) , , ; ,   . (3) ; , . (4) , , ; , , , (5) ( ) . . (6) , . (7) , , 34, .

(8) , , , , . , (9) ,   , , . (10) ; 35, .326 . , , , , , . . (11) , ,   , , , ( ). (12) , , : , , ,   36  , .

6. Quadriduo post quam adpulsa classis est, urbem adgressi sunt. Id tempus occultis cum Platore, qui a Philippo praepositus urbi erat, conloquiis absumptum est. [2] Duas arces urbs habet, unam imminentem mari, altera urbis media est. Cuniculo inde via ad mare ducit, quam a mari turris quinque tabulatorum, egregium propugnaculum, claudebat. [3] Ibi primo atrocissimum contractum est certamen, et turre instructa omni genere telorum, et tormentis machinisque ad oppugnandam eam ex navibus expositis. [4] Cum omnium animos oculosque id certamen avertisset, porta maritumae arcis Plator Romanos accepit, momentoque arx occupata est. Oppidani pulsi inde in mediam urbem ad alteram tendere arcem; [5] et ibi positi erant qui fores portae obicerent. Ita exclusi in medio caeduntur capiunturque. [6] Macedonum praesidium conglobatum sub arcis muro stetit nec fuga effuse petita, nec pertinaciter proelio inito. [7] Eos Plator venia ab Sulpicio impetrata in naves impositos ad Demetrium Phthiotidis exposuit, ipse ad Attalum se recepit.

[8] Sulpicius tam facili ad Oreum successu elatus Chalcidem inde protinus victrici classe petit, ubi haudquaquam ad spem eventus respondit. [9] Ex patenti utrimque coactum in angustias mare speciem intuenti primo gemini portus in ora duo versi praebuerit; sed haud facile alia infestior classi statio est. [10] Nam et venti ab utriusque terrae praealtis montibus subiti ac procellosi se deiciunt, et fretum ipsum Euripi non septiens die, sicut fama fert, temporibus statis reciprocat, sed temere in modum venti nunc huc nunc illuc verso mari, velut monte praecipiti devolutus torrens rapitur. Ita nec nocte nec die quies navibus datur. [11] Cum classem tam infesta statio accepit, tum et oppidum alia parte clausum mari, alia ab terra egregie munitum praesidioque valido firmatum et praecipue fide praefectorum principumque, quae fluxa et vana apud Oreum fuerat, stabile atque inexpugnabile fuit. [12] Id prudenter, ut in temere suscepta re, Romanus fecit quod circumspectis difficultatibus, ne frustra tempus tereret, celeriter abstitit incepto classemque inde ad Cynum Locridis emporium id est urbis Opuntiorum mille passuum a mari sitae traiecit.


  • 34  ( ).   , 34  (. . 41) . .
  • 35 (IX, 403), ( , II, 219), ( .  , III, 24), : , , , , , 90 c). ( ), .
  • 36 (IX, 425), ( 3 ) 1011  .
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364002807 1364002808 1364002809