|  |



XXVIII, . 9

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.

9. (1) , , , , , , , , 58, . (2) , . (3) , . (4) , , , . (5) , , . , . : 59. (6) . : ; , . (7) , , , . (8) , : , . (9) ,   . , , .329 , ; (10) , 60, , , ,   .

(11) , , , . (12) , , , , , , . (13) , :   ,   . (14) , . ? , . (15) ;   , . , , . (16) , .

. (17) ; , . (18) , 61 , . (19) . (20) , , .

9. Extremo aestatis eius qua haec in Graecia gesta sunt, cum Q. Fabius Maximus filius legatus ab M. Livio consule Romam ad senatum nuntiasset consulem satis praesidii Galliae provinciae credere L. Porcium cum suis legionibus esse, [2] decedere se inde ac deduci exercitum consularem posse, patres non M. Livium tantum redire ad urbem, sed conlegam quoque eius C. Claudium iusserunt. [3] Id modo in decreto interfuit quod M. Livi exercitum reduci, Neronis legiones Hannibali oppositas manere in provincia iusserunt. [4] Inter consules ita per litteras convenit ut, quem ad modum uno animo rem publicam gessissent, ita, quamquam ex diversis regionibus convenirent, uno tempore ad urbem accederent; Praeneste qui prior venisset, collegam ibi opperiri iussus. [5] Forte ita evenit ut eodem die ambo Praeneste venirent. Inde praemisso edicto ut triduo post frequens senatus ad aedem Bellonae adesset, omni multitudine obviam effusa ad urbem accessere. [6] Non salutabant modo universi circumfusi, sed contingere pro se quisque victrices dextras consulum cupientes, alii gratulabantur, alii gratias agebant, quod eorum opera incolumis res publica esset. [7] In senatu cum more omnium imperatorum expositis rebus ab se gestis postulassent ut pro re publica fortiter feliciterque administrata et deis immortalibus haberetur honos et ipsis triumphantibus urbem inire liceret, [8] se vero ea quae postularent decernere patres merito deorum primum, dein secundum deos consulum responderunt; [9] et supplicatione amborum nomine et triumpho utrique decreto, inter ipsos, ne, cum bellum communi animo gessissent, triumphum separarent, [10] ita convenit, ut, quoniam et in provincia M. Livi res gesta esset, et eo die quo pugnatum foret eius forte auspicium fuisset et exercitus Livianus deductus Romam venisset, Neronis deduci de provincia non potuisset, ut M. Livium quadrigis urbem ineuntem milites sequerentur, C. Claudius equo sine militibus inveheretur.

[11] Ita consociatus triumphus cum utrique, tum magis ei qui quantum merito anteibat, tantum honore conlegae cesserat, gloriam auxit. [12] Illum equitem aiebant sex dierum spatio transcurrisse longitudinem Italiae, et eo die cum Hasdrubale in Gallia signis conlatis pugnasse quo eum castra adversus sese in Apulia posita habere Hannibal credidisset. [13] Ita unum consulem pro utraque parte Italiae adversus duos exercitus, duos imperatores, hinc consilium suum, hinc corpus opposuisse. [14] Nomen Neronis satis fuisse ad continendum castris Hannibalem; Hasdrubalem vero qua alia re quam adventu eius obrutum atque exstinctum esse? [15] Itaque iret alter consul sublimis curru multiiugis, si vellet, equis; uno equo per urbem verum triumphum vehi, Neronemque, etiam si pedes incedat, vel parta eo bello vel spreta eo triumpho gloria memorabilem fore. [16] Hi sermones spectantium Neronem usque in Capitolium prosecuti sunt. Pecuniae in aerarium tulerunt sestertium triciens, octoginta milia aeris. [17] Militibus M. Livius quinquagenos senos asses divisit; tantundem C. Claudius absentibus militibus suis est pollicitus, cum ad exercitum redisset. [18] Notatum est eo die plura carmina militaribus iocis in C. Claudium quam in consulem suum iactata; [19] equites L. Veturium et Q. Caecilium legatos magnis tulisse laudibus hortatosque esse plebem ut eos consules in proxumum annum crearent; [20] adiecisse equitum praerogativae auctoritatem consules postero die in contione quam forti fidelique duorum praecipue legatorum opera usi essent commemorantes.


  • 58 (ager Gallicus)  ( ,   .: XXIV, 44, 3 . 161  . XXIV). .: XXIX, 13, 2; XXX, 1, 7. , , (, , ), .
  • 59. . 100  . XXVI.
  • 60 ( ), (imperium) .
  • 61 .
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364002810 1364002811 1364002812