|  |



XXVIII, . 10

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.

10. (1) ; ; ,   . (2)   , . (3) : , , , . (4) , , , (5) , , , . (6) [207 .] .

.330 (7) , ; .

(8) [206 .] , , . (9) :   ,   ,   ,   . (10) :   , ,   : . (11) , , , -. (12) , , , 62, , . (13) , . (14) , , , , . (15) ;   ; . (16) , , , .

10. Cum comitiorum tempus adpeteret et per dictatorem comitia haberi placuisset, C. Claudius consul M. Livium conlegam dictatorem dixit, Livius Q. Caecilium magistrum equitum. [2] A M. Livio dictatore creati consules L. Veturius Q. Caecilius, is ipse qui tum erat magister equitum. [3] Inde praetorum comitia habita; creati C. Servilius M. Caecilius Metellus Ti. Claudius Asellus Q. Mamilius Turrinus, qui tum aedilis plebis erat. [4] Comitiis perfectis dictator magistratu abdicato dimissoque exercitu in Etruriam provinciam ex senatus consulto est profectus ad quaestiones habendas [5] qui Etruscorum Umbrorumve populi defectionis ab Romanis ad Hasdrubalem sub adventum eius consilia agitassent quique eum auxiliis aut commeatu aut ope aliqua iuvissent. [6] Haec eo anno domi militiaeque gesta.

Ludi Romani ter toti instaurati ab aedilibus curulibus Cn. Servilio Caepione Ser. Cornelio Lentulo; [7] item ludi plebeii semel toti instaurati ab aedilibus plebis M. Pomponio Mathone et Q. Mamilio Turrino.

[8] Tertio decimo anno Punici belli, L. Veturio Philone et Q. Caecilio Metello consulibus, Bruttii ambobus, ut cum Hannibale bellum gererent, provincia decreta. [9] Praetores exinde sortiti sunt M. Caecilius Metellus urbanam, Q. Mamilius peregrinam, C. Servilius Siciliam, Ti. Claudius Sardiniam. [10] Exercitus ita divisi: consulum alteri quem C. Claudius prioris anni consul, alteri quem Q. Claudius propraetor eae binae legiones erant habuissent exercitum; [11] in Etruria duas volonum legiones a C. Terentio propraetore M. Livius proconsul, cui prorogatum in annum imperium erat, acciperet; [12] et Q. Mamilius ut collegae iurisdictione tradita Galliam cum exercitu cui L. Porcius praetor praefuerat obtineret decretum est, iussusque populari agros Gallorum qui ad Poenos sub adventum Hasdrubalis defecissent. [13] C. Servilio cum Cannensibus duabus legionibus, sicut C. Mamilius tenuerat, Sicilia tuenda data. [14] Ex Sardinia vetus exercitus, cui A. Hostilius praefuerat, deportatus; novam legionem quam Ti. Claudius traiceret secum consules conscripserunt. [15] Q. Claudio ut Tarentum, C. Hostilio Tubulo ut Capuam provinciam haberet, prorogatum in annum imperium est. [16] M. Valerius proconsul, qui tuendae circa Siciliam maritumae orae praefuerat, triginta navibus C. Servilio praetori traditis cum cetera omni classe redire ad urbem iussus.


  • 62 ( ) (.: XXV, 3, 2; XXVII, 36, 11 .).
  • 1364002336 1260010315 1327008035 1364002811 1364002812 1364002813