|  |



XXVIII, . 13

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

13. (1) , , , , , , (2) , , , ( , ) . (3) , , , , (4) 68, , . (5) . 69   , : .

(6) , 70 , .333 , , , . (7) , , , . , , . (8) , , , , , ; (9) , , , , , , , , . (10) , , .

13. Scipio, cum ad eum fama tanti comparati exercitus perlata esset, neque Romanis legionibus tantae se fore parem multitudini ratus ut non in speciem saltem opponerentur barbarorum auxilia, [2] neque in iis tamen tantum virium ponendum ut mutando fidem, quae cladis causa fuisset patri patruoque, magnum momentum facerent, [3] praemisso Silano ad Culcham duodetriginta oppidis regnantem, ut equites peditesque ab eo quos se per hiemem conscripturum pollicitus erat acciperet, [4] ipse ab Tarracone profectus protinus ab sociis qui accolunt viam modica contrahendo auxilia Castulonem pervenit. [5] Eo adducta ab Silano auxilia, tria milia peditum et quingenti equites. Inde ad Baeculam urbem progressus omni exercitu civium, sociorum, peditum equitumque quinque et quadraginta milibus. [6] Castra ponentes eos Mago et Masinissa cum omni equitatu adgressi sunt, turbassentque munientes, ni abditi post tumulum opportune ad id positum ab Scipione equites inproviso in effusos incurrissent. [7] Ei promptissimum quemque et proxime vallum atque in ipsos munitores primum invectum vixdum proelio inito fuderunt. Cum ceteris, qui sub signis atque ordine agminis incesserant, longior et diu ambigua pugna fuit. [8] Sed cum ab stationibus primum expeditae cohortes, deinde ex opere deducti milites atque arma capere iussi plures usque et integri fessis subirent, magnumque iam agmen armatorum a castris in proelium rueret, terga haud dubie vertunt Poeni Numidaeque. [9] Et primo turmatim abibant, nihil propter pavorem festinationemve confusis ordinibus; dein, postquam acrius ultimis incidebat Romanus neque sustineri impetus poterat, nihil iam ordinum memores passim, qua cuique proximum fuit, in fugam effunduntur. [10] Et quamquam eo proelio aliquantum et Romanis aucti et deminuti hostibus animi erant, tamen numquam per aliquot insequentes dies ab excursionibus equitum levisque armaturae cessatum est.


  • 68. . 117  . XXII.
  • 69. . 95  . XXVII.
  • 70 , . , . . ,  14 (XI, 20, 9) , ( 200 ) .
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364002814 1364002815 1364002816

    , .