|  |



XXVIII, . 16

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

16. (1) , , , , . (2) , , , , , , , . (3) , 72; , . . (4) , , , . , (5)   . , : (6) , , ; ; , . (7) , , , . (8) ; . ,   ,  , .

.336 (9) , , , (10) 73 , , . (11) , : , . (12) , 74 , . (13) , , ; , , , ; , , .

(14) , 75 ,   , . (15) , , , .

16. Scipio, ut prima luce qui in stationibus erant rettulerunt profectos hostes, praemisso equitatu signa ferri iubet; [2] adeoque citato agmine ducti sunt ut, si via recta vestigia sequentes issent, haud dubie adsecuturi fuerint; ducibus est creditum brevius aliud esse iter ad Baetim fluvium, ut transeuntes adgrederentur. [3] Hasdrubal clauso transitu fluminis ad Oceanum flectit, et iam inde fugientium modo effusi abibant; itaque ab legionibus Romanis aliquantum intervalli fecit; [4] eques levisque armatura nunc ab tergo nunc ab lateribus occurrendo fatigabat morabaturque; [5] sed cum ad crebros tumultus signa consisterent et nunc equestria nunc cum velitibus auxiliisque peditum proelia consererent, supervenerunt legiones. [6] Inde non iam pugna sed trucidatio velut pecorum fieri, donec ipse dux fugae auctor in proximos colles cum sex milibus ferme semermium evasit; ceteri caesi captique. [7] Castra tumultuaria raptim Poeni tumulo editissimo communiverunt, atque inde, cum hostis nequiquam subire iniquo ascensu conatus esset, haud difficulter sese tutati sunt. [8] Sed obsidio in loco nudo atque inopi vix in paucos dies tolerabilis erat; itaque transitiones ad hostem fiebant. Postremo dux ipse navibus accitis nec procul inde aberat mare nocte relicto exercitu Gades perfugit. [9] Scipio fuga ducis hostium audita decem milia peditum mille equites relinquit Silano ad castrorum obsidionem; [10] ipse cum ceteris copiis septuagensimis castris, protinus causis regulorum civitatiumque cognoscendis, ut praemia ad veram meritorum aestimationem tribui possent, Tarraconem rediit. [11] Post profectionem eius Masinissa cum Silano clam congressus, ut ad nova consilia gentem quoque suam oboedientem haberet, cum paucis popularibus in Africam traiecit, [12] non tam evidenti eo tempore subitae mutationis causa quam documento post id tempus constantissimae ad ultimam senectam fidei ne tum quidem eum sine probabili causa fecisse. [13] Mago inde remissis ab Hasdrubale navibus Gades petit; ceteri deserti ab ducibus, pars transitione, pars fuga dissupati per proximas civitates sunt, nulla numero aut viribus manus insignis.

[14] Hoc maxime modo ductu atque auspicio P. Scipionis pulsi Hispania Carthaginienses sunt, quarto decimo anno post bellum initum, quinto quam P. Scipio provinciam et exercitum accepit. [15] Haud multo post Silanus debellatum referens Tarraconem ad Scipionem rediit.


  • 72 . . , , , .
  • 73 .
  • 74 148 . . ., . . 90 , 60.
  • 75 , 205 . . ., . 10, 8 38, 2. , , , 211 . . ., 210, , . . . ; . . 43 101  . XXVII.
  • 1260010109 1260010117 1260010118 1364002817 1364002818 1364002819