|  |



XXVIII, . 25

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

25. (1) , - , . , , , ; , . (2)   , , ; , , . (3) : , , , , . (4) , , , . (5) , , , , , , , , . (6) , , , 85 , , , , . (7) , ; , ; , .

(8) , : , ,   . (9) , .344 , ; , , . (10) : :   . (11) , , , , : , , , . (12)   ,   . (13) ,   ; , , , : , . (14) ; ,   : , , . (15) , : .   .

25. Cum alios subinde recentes nuntios non mortis modo, sed etiam funeris exspectarent, neque superveniret quisquam, evanesceretque temere ortus rumor, tum primi auctores requiri coepti. [2] Et subtrahente se quoque, ut credidisse potius temere quam finxisse rem talem videri posset, destituti duces iam sua ipsi insignia et pro vana imagine imperii quod gererent veram iustamque mox in se versuram potestatem horrebant. [3] Stupente ita seditione, cum vivere primo, mox etiam valere Scipionem certi auctores adferrent, tribuni militum septem ab ipso Scipione missi supervenerunt. [4] Ad quorum primum adventum exasperati animi; mox ipsis placido sermone permulcentibus notos cum quibus congressi erant, leniti sunt. [5] Circumeuntes enim tentoria primo, deinde in principiis praetorioque, ubi sermones inter se serentium circulos vidissent, adloquebantur percunctantes magis quae causa irae consternationisque subitae foret quam factum accusantes. [6] Volgo stipendium non datum ad diem iactabatur, et, cum eodem tempore quo scelus Iliturgitanorum exstitisset post duorum imperatorum duorumque exercituum stragem sua virtute defensum nomen Romanum ac retenta provincia esset, Iliturgitanos poenam noxae meritam habere, suis recte factis gratiam qui exsolvat non esse. [7] Talia querentes aequa orare, seque ea relaturos ad imperatorem respondebant; laetari quod nihil tristius nec insanabilius esset; et P. Scipionem deum benignitate et rem publicam esse gratiae referendae.

[8] Scipionem bellis adsuetum, ad seditionum procellas rudem, sollicitum habebat res, ne aut exercitus peccando aut ipse puniendo modum excederet. [9] In praesentia, ut coepisset, leniter agi placuit et missis circa stipendiarias civitates exactoribus stipendii spem propinquam facere; [10] et edictum subinde propositum ut ad stipendium petendum convenirent Carthaginem, seu carptim partes seu universi mallent. [11] Tranquillam seditionem iam per se languescentem repentina quies rebellantium Hispanorum fecit; redierant enim in fines omisso incepto Mandonius et Indibilis, postquam vivere Scipionem allatum est; [12] nec iam erat aut civis aut externus cum quo furorem suum consociarent. [13] Omnia circumspectantes consilia nihil reliqui habebant praeter non tutissimum a malis consiliis receptum, ut imperatoris vel iustae irae vel non desperandae clementiae sese committerent: etiam hostibus eum ignovisse cum quibus ferro dimicasset; [14] suam seditionem sine volnere, sine sanguine fuisse, nec ipsam atrocem nec atroci poena dignam, ut ingenia humana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio plus facunda. [15] Illa dubitatio erat, singulaene cohortes an universi ad stipendium petendum irent. Inclinavit sententia, quod tutius censebant, universos ire.

1364000838 1364000840 1364002137 1364002826 1364002827 1364002828