|  |



XXVIII, . 28

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

28. (1) , , , ? ? (2) - ; 88. (3)     89. (4) ( !)90, , , , ,   . (5) . (6) 91 , , , ;   92, ;   , , . (7) ? , , , , , , ,  . (8) , , , , ; , , . (9) , , , .347 93,  , ,  ́, , , , ,  , ? (10) ́ ? , , . (11) , , ? , , 94, , . (12) , , , , , , , , , , : , ,  ? (13) , ,     ,   . , ? (14) , , ?   ,  ? (15) ,   , , ? , , ? , ,   ? ?

28. Atque ego, quamquam nullum scelus rationem habet, tamen, ut in re nefaria, quae mens, quod consilium vestrum fuerit scire velim. [2] Regium quondam in praesidium missa legio interfectis per scelus principibus civitatis urbem opulentam per decem annos tenuit; [3] propter quod facinus tota legio, milia hominum quattuor, in foro Romae securi percussi sunt. [4] Sed illi primum non Atrium Umbrum semilixam, nominis etiam abominandi ducem, sed D. Vibellium tribunum militum secuti sunt, nec cum Pyrrho nec cum Samnitibus aut Lucanis, hostibus populi Romani, se coniunxerunt; [5] vos cum Mandonio et Indibili et consilia communicastis et arma consociaturi fuistis. [6] Illi, sicut Campani Capuam Tuscis veteribus cultoribus ademptam, Mamertini in Sicilia Messanam, sic Regium habituri perpetuam sedem erant, nec populum Romanum nec socios populi Romani ultro lacessituri bello: [7] Sucronemne vos domicilium habituri eratis? Ubi si vos decedens confecta provincia imperator relinquerem, deum hominumque fidem implorare debebatis, quod non rediretis ad coniuges liberosque vestros.

[8] Sed horum quoque memoriam, sicut patriae meique, eieceritis ex animis vestris; viam consilii scelerati sed non ad ultimum dementis exsequi volo. [9] Mene vivo et cetero incolumi exercitu, cum quo ego die uno Carthaginem cepi, cum quo quattuor imperatores, quattuor exercitus Carthaginiensium fudi, fugavi, Hispania expuli, vos octo milia hominum, minoris certe omnes pretii quam Albius et Atrius sunt quibus vos subiecistis, Hispaniam provinciam populo Romano erepturi eratis? [10] Amolior et amoveo nomen meum; nihil ultra facile creditam mortem meam a vobis violatus sim: quid? [11] si ego morerer, mecum exspiratura res publica, mecum casurum imperium populi Romani erat? Ne istuc Iuppiter optimus maximus sirit, urbem auspicato deis auctoribus in aeternum conditam huic fragili et mortali corpori aequalem esse. [12] Flaminio, Paulo, Graccho, Postumio Albino, M. Marcello, T. Quinctio Crispino, Cn. Fulvio, Scipionibus meis, tot tam praeclaris imperatoribus uno bello absumptis superstes est populus Romanus, eritque mille aliis nunc ferro nunc morbo morientibus: meo unius funere elata esset res publica? [13] Vos ipsi hic in Hispania patre et patruo meo, duobus imperatoribus, interfectis Septimum Marcium ducem vobis adversus exsultantes recenti victoria Poenos delegistis. Et sic loquor tamquam sine duce Hispaniae futurae fuerint: [14] M. Silanus eodem iure, eodem imperio mecum in provinciam missus, L. Scipio frater meus et C. Laelius legati, vindices maiestatis imperii deessent? [15] Utrum exercitus exercitui, an duces ducibus, an dignitas, an causa comparari poterat? Quibus si omnibus superiores essetis, arma contra patriam, contra cives vestros ferretis? Africam Italiae, Carthaginem urbi Romanae imperare velletis? Quam ob noxam patriae?


  • 88 280 . . . . , , . .: XXXI, 31, 6; . XII; , I, 7, 7 .
  • 89 270 . . . ( . XV). , , . (I, 7, 11 .) .
  • 90 ater  , , .
  • 91 424 . . . (IV, 37, 12), , 217 . . . (.: XXVI, 16, 513).
  • 92 ( = )  , , (289 . . .) (. ). , , , , ( 263 . . .) .
  • 93 , (. , . 2, 11) (. 16, 13).
  • 94 .
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364002829 1364002830 1364002831