|  |



XXVIII, . 31

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7

31. (1) , : , ; . (2) : , , . . (3) , , , , . (4) , , , , , .

(5) , , , : , , , . (6) , , . (7) , 100, , .

31. Laelius victor Carteiam revectus, auditis quae acta Gadibus erant patefactam proditionem coniuratosque missos Carthaginem, spem ad inritum redactam qua venissent [2] nuntiis ad L. Marcium missis, nisi si terere frustra tempus sedendo ad Gades vellent, redeundum ad imperatorem esse, adsentiente Marcio paucos post dies ambo Carthaginem rediere. [3] Ad quorum discessum non respiravit modo Mago, cum terra marique ancipiti metu urgeretur, sed etiam audita rebellione Ilergetum spem recuperandae Hispaniae nanctus, [4] nuntios Carthaginem ad senatum mittit qui simul seditionem civilem in castris Romanis, simul defectionem sociorum in maius verbis extollentes hortentur ut auxilia mitterent quibus traditum a patribus imperium Hispaniae repeti posset.

[5] Mandonius et Indibilis in fines regressi paulisper, dum quidnam de seditione statueretur scirent, suspensi quieverunt, si civium errori ignosceretur, non diffidentes sibi quoque ignosci posse. [6] Postquam volgata est atrocitas supplicii, suam quoque noxam pari poena aestimatam rati, [7] vocatis rursus ad arma popularibus contractisque quae ante habuerant auxiliis, in Sedetanum agrum, ubi principio defectionis stativa habuerant, cum viginti milibus peditum, duobus milibus equitum et quingentis transcenderunt.

1327002003 1327002012 1327002014 1364002832 1364002833 1364002834