|  |



XXVIII, . 30

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

30. (1) , 96 , , , , . (2) ; , , ; .

(3) , . , , 97. (4) , , 98: , , , , 99 . (5) ( ), . (6) , , , ; , , , , . (7) , . (8) . . , . : , , . (9) : ; ; , , .349 , . (10) , , ; , , .

(11) , , , , , , , , , . (12) , .

30. Per idem tempus ad Baetim fluvium Hanno, praefectus Magonis, missus a Gadibus cum parva manu Afrorum, mercede Hispanos sollicitando ad quattuor milia iuvenum armavit. [2] Castris deinde exutus ab L. Marcio, maxima parte militum inter tumultum captorum castrorum, quibusdam etiam in fuga amissis, palatos persequente equite, cum paucis ipse effugit.

[3] Dum haec ad Baetim fluvium geruntur, Laelius interim freto in Oceanum evectus ad Carteiam classe accessit. Urbs ea in ora Oceani sita est, ubi primum e faucibus angustis panditur mare. [4] Gades sine certamine per proditionem recipiendi, ultro qui eam rem pollicerentur in castra Romana venientibus, spes, sicut ante dictum est, fuerat. Sed patefacta inmatura proditio est, conprensosque omnes Mago Adherbali praetori Carthaginem devehendos tradit. [5] Adherbal coniuratis in quinqueremem inpositis, praemissaque ea, quia tardior quam triremis erat, ipse cum octo triremibus modico intervallo sequitur. [6] Iam fretum intrabat quinqueremis cum Laelius et ipse in quinqueremi ex portu Carteiae sequentibus septem triremibus evectus in Adherbalem ac triremes invehitur, quinqueremem satis credens deprensam rapido in freto in adversum aestum reciprocari non posse. [7] Poenus in re subita parumper incertus trepidavit utrum quinqueremem sequeretur an in hostes rostra converteret. [8] Ipsa cunctatio facultatem detractandae pugnae ademit; iam enim sub ictu teli erant, et undique instabant hostes. Aestus quoque arbitrium moderandi naves ademerat. Neque erat navali pugna similis, quippe ubi nihil voluntarium, nihil artis aut consilii esset. [9] Una natura freti aestusque totius certaminis potens suis, alienis navibus nequiquam remigio in contrarium tendentes invehebat; et fugientem navem videres vertice retro intortam victoribus inlatam, et sequentem, si in contrarium tractum incidisset maris, fugientis modo sese avertentem. [10] Iam in ipsa pugna haec, cum infesto rostro peteret hostium navem, obliqua ipsa ictum alterius rostri accipiebat; illa, cum transversa obiceretur hosti, repente intorta in proram circumagebatur. [11] Cum inter triremes fortuna regente anceps proelium misceretur, quinqueremis Romana seu pondere tenacior, seu pluribus remorum ordinibus scindentibus vertices cum facilius regeretur, duas triremes suppressit, unius praelata impetu lateris alterius remos detersit; [12] ceterasque quas indepta esset mulcasset, ni cum reliquis quinque navibus Adherbal velis in Africam transmisisset.


  • 96  : .
  • 97 ( ). , (III, 151), . ( 171 . . .) (XLIII, 3, 14).
  • 98. , . 23, 6.
  • 99 , ( . 37, 2 XXX, 7, 5).
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364002831 1364002832 1364002833