|  |



XXVIII, . 32

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

32. (1)   , , , . (2) , . (3) , , , , , . (4) : , 101. . (5) ; , .350 , .

(6) ,  , , ,  ( ) , ( , ), , , . (7) , , , , . , , .

(8) ,   , . , , , 102, , -, : (9) ,     .   ; , ,   , : , , . (10) , , , . (11) , ; , , , , . (12) , ( ), .

32. Scipio, cum fide solvendi pariter omnibus noxiis innoxiisque stipendii tum voltu ac sermone in omnes placato facile reconciliatis militum animis, priusquam castra ab Carthagine moveret, [2] contione advocata multis verbis in perfidiam rebellantium regulorum invectus, [3] nequaquam eodem animo se ire professus est ad vindicandum id scelus quo civilem errorem nuper sanaverit. [4] Tum se haud secus quam viscera secantem sua cum gemitu et lacrimis triginta hominum capitibus expiasse octo milium seu imprudentiam seu noxam; nunc laeto et erecto animo ad caedem Ilergetum ire. [5] Non enim eos neque natos in eadem terra nec ulla secum societate iunctos esse; eam quae sola fuerit fidei atque amicitiae ipsos per scelus rupisse. [6] In exercitu suo se, praeterquam quod omnes cives aut socios Latinique nominis videat, etiam eo moveri quod nemo fere sit miles qui non aut a patruo suo Cn. Scipione, qui primus Romani nominis in eam provinciam venerit, aut a patre consule aut a se sit ex Italia advectus. [7] Scipionum nomini auspiciisque omnes adsuetos, quos secum in patriam ad meritum triumphum deducere velit, quos consulatum petenti, velut si omnium communis agatur honos, adfuturos speret.

[8] Quod ad expeditionem attineat quae instet, immemorem esse rerum suarum gestarum qui id bellum ducat. Magonis hercule sibi, qui extra orbem terrarum in circumfusam Oceano insulam cum paucis perfugerit navibus, maiorem curam esse quam Ilergetum; [9] quippe illic et ducem Carthaginiensem et quantumcumque Punicum praesidium esse, hic latrones latronumque duces, quibus ut ad populandos finitimorum agros tectaque urenda et rapienda pecora aliqua vis sit, ita in acie ac signis conlatis nullam esse; magis velocitate ad fugam quam armis pugnaturos esse. [10] Itaque non quod ullum inde periculum aut semen maioris belli videat, ideo se, priusquam provincia decedat, opprimendos Ilergetes duxisse, [11] sed primum ne inpunita tam scelerata defectio esset, deinde ne quis in provincia simul virtute tanta et felicitate perdomita relictus hostis dici posset. [12] Proinde deis bene iuvantibus sequerentur, non tam ad bellum gerendum neque enim cum pari hoste certamen esse quam ad expetendas ab hominibus scelestis poenas.


  • 101 .
  • 102 , , , (, ; ). .: . , III, 119 .; , III, 169.
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364002833 1364002834 1364002835