|  |



XXVI, . 30

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

30. (1) . ́ , . (2) , , , , . ; (3) 143 , , ; , . (4) 144 . (5) , , ; (6) , , , , . . (7) , , , , , , (8) , ,   . (9) , , ; , ,  . (10) 145; . : , , . (11) , 146, . (12) ,  ,  , , , , , , :   ,   .

30. Permutatis provinciis Siculi in senatum introducti multa de Hieronis regis fide perpetua erga populum Romanum verba fecerunt, in gratiam publicam avertentes: [2] Hieronymum ac postea Hippocraten atque Epicyden tyrannos cum ob alia, tum propter defectionem ab Romanis ad Hannibalem invisos fuisse sibi. Ob eam causam et Hieronymum a principibus iuventutis prope publico consilio interfectum, [3] et in Epicydis Hippocratisque caedem septuaginta nobilissimorum iuvenum coniurationem factam; quos Marcelli mora destitutos, quia ad praedictum tempus exercitum ad Syracusas non admovisset, indicio facto omnis ab tyrannis interfectos. [4] Eam quoque Hippocratis et Epicydis tyrannidem Marcellum excitasse Leontinis crudeliter direptis. [5] Numquam deinde principes Syracusanorum desisse ad Marcellum transire pollicerique se urbem, cum vellet, ei tradituros; sed eum primo vi capere maluisse; [6] dein cum id neque terra neque mari omnia expertus potuisset, auctores traditarum Syracusarum fabrum aerarium Sosim et Moericum Hispanum quam principes Syracusanorum habere, totiens id nequiquam ultro offerentis, praeoptasse, quo scilicet iustiore de causa vetustissimos socios populi Romani trucidaret ac diriperet. [7] Si non Hieronymus ad Hannibalem defecisset, sed populus Syracusanus et senatus, si portas Marcello Syracusani publice et non oppressis Syracusanis tyranni eorum Hippocrates et Epicydes clausissent, si Carthaginiensium animis bellum cum populo Romano gessissent, [8] quid ultra quam quod fecerit, nisi ut deleret Syracusas, facere hostiliter Marcellum potuisse? [9] Certe praeter moenia et tecta exhausta urbis et refracta ac spoliata deum delubra, dis ipsis ornamentisque eorum ablatis, nihil relictum Syracusis esse. [10] Bona quoque multis adempta, ita ut ne nudo quidem solo reliquiis direptae fortunae alere sese ac suos possent. Orare se patres conscriptos ut, si nequeant omnia, saltem quae compareant cognoscique possint restitui dominis iubeant. [11] Talia conquestos cum excedere ex templo, ut de postulatis eorum patres consuli possent, Laevinus iussisset, [12] Maneant immo inquit Marcellus ut coram iis respondeam, quando ea condicione pro vobis, patres conscripti, bella gerimus ut victos armis accusatores habeamus, duae captae hoc anno urbes, Capua Fulvium reum, Marcellum Syracusae habeant.


  • 143, . XXV, 23, 6.
  • 144.: XXIV, 3032.
  • 145 , (,   .: XXVII, 3, 1).
  • 146 templum, , , , , . ( ). .: I, 30, 2.
  • 1260010205 1327002026 1327002055 1364002631 1364002632 1364002633