|  |



XXIX, . 36

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

36. (1) , , , , , , , . (2) . ; , . (3) : .

(4) , , , , . (5) ; , , . (6) ; . , . (7) , , : ,   . (8) ; . 109, ; . (9) : ; , . , .

(10) , . , . (11) ; , , . (12) , , : .399 ,   110.

36. Praeter convectum undique ex populatis circa agris frumentum commeatusque ex Sicilia atque Italia advectos, Cn. Octavius propraetor ex Sardinia ab Ti. Claudio praetore, cuius ea provincia erat, ingentem vim frumenti advexit; [2] horreaque non solum ea quae iam facta erant repleta, sed nova aedificata. Vestimenta exercitui deerant; id mandatum Octavio ut cum praetore ageret, si quid ex ea provincia comparari ac mitti posset. [3] Ea quoque haud segniter curata res; mille ducentae togae brevi spatio et duodecim milia tunicarum missa.

[4] Aestate ea qua haec in Africa gesta sunt P. Sempronius consul cui Bruttii provincia erat in agro Crotoniensi cum Hannibale in ipso itinere tumultuario proelio conflixit. Agminibus magis quam acie pugnatum est. [5] Romani pulsi, et tumultu verius quam pugna ad mille et ducenti de exercitu consulis interfecti; [6] in castra trepide reditum, neque oppugnare tamen ea hostes ausi. Ceterum silentio proximae noctis profectus inde consul, praemisso nuntio ad P. Licinium proconsulem ut suas legiones admoveret, copias coniunxit. [7] Ita duo duces, duo exercitus ad Hannibalem redierunt; nec mora dimicandi facta est, cum consuli duplicatae vires, Poeno recens victoria animos faceret. [8] In primam aciem suas legiones Sempronius induxit; in subsidiis locatae P. Licinii legiones. Consul principio pugnae aedem Fortunae Primigeniae vovit, si eo die hostes fudisset; composque eius voti fuit. [9] Fusi ac fugati Poeni; supra quattuor milia armatorum caesa, paulo minus trecenti vivi capti et equi quadraginta et undecim militaria signa. Perculsus adverso proelio Hannibal Crotonem exercitum reduxit.

[10] Eodem tempore M. Cornelius consul in altera parte Italiae non tam armis quam iudiciorum terrore Etruriam continuit, totam ferme ad Magonem ac per eum ad spem novandi res versam. [11] Eas quaestiones ex senatus consulto minime ambitiose habuit; multique nobiles Etrusci qui aut ipsi ierant aut miserant ad Magonem de populorum suorum defectione, primo praesentes erant condemnati, [12] postea conscientia sibimet ipsi exsilium consciscentes, cum absentes damnati essent, corporibus subtractis bona tantum quae publicari poterant pigneranda poenae praebebant.


  • 109 194 . . . (.: XXXIV, 53, 5 .). , . . , . , , , (.: . , 322F; , 74, 106). (.: . , II, 85). () .: . . . ., 1962.  13.
  • 110 206 . . . . .: XXVIII, 10, 4 .
  • 1345970037 1364000418 1364000450 1364002937 1364002938 1364003000