|  |



XXIX, . 37

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.

37. (1) , . . , , . (2) ; , 111, 112 ; (3) ; 113;   , 114 , . (4) , , - , , - 115. .

(5) , , , . (6) 116. . (7) ( ): , 117. . (8) . , . , , . (9) !  , , . , , 118. (10) , , 119 : -, 120; -, . (11) , , . (12) , , , 121; . (13) , , , , , 122   ,  (14) , , , .400 ,   , . (15) , , , , , , . (16) 123, .

(17) ; , , , , . , , , .

37. Dum haec consules diversis regionibus agunt, censores interim Romae M. Livius et C. Claudius senatum recitaverunt. Princeps iterum lectus Q. Fabius Maximus; notati septem, nemo tamen qui sella curuli sedisset. [2] Sarta tecta acriter et cum summa fide exegerunt. Viam e foro bovario ad Veneris circa foros publicos et aedem Matris Magnae in Palatio faciendam locaverunt. [3] Vectigal etiam novum ex salaria annona statuerunt. Sextante sal et Romae et per totam Italiam erat. Romae pretio eodem, pluris in foris et conciliabulis et alio alibi pretio praebendum locaverunt. [4] Id vectigal commentum alterum ex censoribus satis credebant, populo iratum, quod iniquo iudicio quondam damnatus esset, et in pretio salis maxime oneratas tribus quarum opera damnatus erat. Inde Salinatori Livio inditum cognomen.

[5] Lustrum conditum serius quia per provincias dimiserunt censores, ut civium Romanorum in exercitibus quantus ubique esset referretur numerus. [6] Censa cum iis ducenta quattuordecim milia hominum. Condidit lustrum C. Claudius Nero. [7] Duodecim deinde coloniarum, quod numquam antea factum erat, deferentibus ipsarum coloniarum censoribus, censum acceperunt, ut quantum numero militum, quantum pecunia valerent in publicis tabulis monumenta exstarent. [8] Equitum deinde census agi coeptus est; et ambo forte censores equum publicum habebant. Cum ad tribum Polliam ventum est, in qua M. Livi nomen erat, et praeco cunctaretur citare ipsum censorem, [9] Cita inquit Nero M. Livium; et sive ex residua vetere simultate sive intempestiva iactatione severitatis inflatus M. Livium, quia populi iudicio esset damnatus, equum vendere iussit. [10] Item M. Livius, cum ad tribum Arniensem et nomen conlegae ventum est, vendere equum C. Claudium iussit duarum rerum causa, unius quod falsum adversus se testimonium dixisset, alterius quod non sincera fide secum in gratiam redisset. [11] Aeque foedum certamen inquinandi famam alterius cum suae famae damno factum est exitu censurae. [12] Cum in leges iurasset C. Claudius et in aerarium escendisset, inter nomina eorum quos aerarios relinquebat dedit conlegae nomen. [13] Deinde M. Livius in aerarium venit et praeter Maeciam tribum, quae se neque condemnasset neque condemnatum aut consulem aut censorem fecisset, populum Romanum omnem, quattuor et triginta tribus, aerarios reliquit, [14] quod et innocentem se condemnassent et condemnatum consulem et censorem fecissent, neque infitiari possent aut iudicio semel aut comitiis bis ab se peccatum esse: [15] inter quattuor et triginta tribus et C. Claudium aerarium fore; quod si exemplum haberet bis eundem aerarium relinquendi, C. Claudium nominatim se inter aerarios fuisse relicturum. [16] Pravum certamen notarum inter censores; castigatio inconstantiae populi censoria et gravitate temporum illorum digna. [17] In invidia censores cum essent, crescendi ex iis ratus esse occasionem Cn. Baebius tribunus plebis diem ad populum utrisque dixit. Ea res consensu patrum discussa est, ne postea obnoxia populari aurae censura esset.


  • 111 . .: X, 31, 8 . 106  . X.
  • 112 191 . . . .: XXXVI, 36.
  • 113   .   16 , . . (   ).
  • 114. in foris et conciliabulis. . . 22  . XXV.
  • 115   , - ( ) . (, ) ( ,   .: XXVII, 37, 7 . . 178  . XXVII), , , .
  • 116 137108 208 . . . (. . ). .: XXVII, 36, 7 . 168  . XXVII.
  • 117. , . 15, 5, 10.
  • 118 , 18 , , . .: I, 43, 9. . ., : XXIV, 18, 6: 腻 (illis equi adempti qui publicum equom habebant).
  • 119 , , , , (., , XLV, 15, 8).
  • 120 . .: XXVII, 34, 3 . 161  . XXVII.
  • 121, ( ), , : , , , , , .
  • 122.: XXIV, 18, 6.
  • 123 .
  • 1327002004 1327002006 1327002009 1364002938 1364003000 1364003001