|  |



XXX, . 16

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

16. (1) , ( ), , . (2) . , , , , , , (3) , , , , 44a. (4) , , . (5) ; , , . (6) , ; . (7) , , ; : .

(8) : ,   ,  , ; (9) , , : : , , . (10) : .414 , ; 45, ; ; (11) , , . (12) , , : ,   ;   . (13) ,  ,  ? , . (14) .   , . (15) ;   ; , , .

16. Scipio C. Laelio cum Syphace aliisque captivis Romam misso, cum quibus et Masinissae legati profecti sunt, ipse ad Tyneta rursus castra refert et quae munimenta incohaverat permunit. [2] Carthaginienses non brevi solum, sed prope vano gaudio ab satis prospera in praesens oppugnatione classis perfusi, post famam capti Syphacis, in quo plus prope quam in Hasdrubale atque exercitu suo spei reposuerant, perculsi, [3] iam nullo auctore belli ultra audito oratores ad pacem petendam mittunt triginta seniorum principes; id erat sanctius apud illos consilium maximaque ad ipsum senatum regendum vis. [4] Qui ubi in castra Romana et in praetorium pervenerunt, more adulantium accepto, credo, ritu ex ea regione ex qua oriundi erant procubuerunt. [5] Conveniens oratio tam humili adulationi fuit, non culpam purgantium, sed transferentium initium culpae in Hannibalem potentiaeque eius fautores. [6] Veniam civitati petebant civium temeritate bis iam eversae, incolumi futurae iterum hostium beneficio; [7] imperium ex victis hostibus populum Romanum, non perniciem petere; paratis oboedienter servire imperaret quae vellet.

[8] Scipio et venisse ea spe in Africam se ait, et spem suam prospero belli eventu auctam, victoriam se, non pacem domum reportaturum esse; [9] tamen, cum victoriam prope in manibus habeat, pacem non abnuere, ut omnes gentes sciant populum Romanum et suscipere iuste bella et finire. [10] Leges pacis se has dicere: captivos et perfugas et fugitivos restituant; exercitus ex Italia et Gallia deducant; Hispania abstineant; insulis omnibus quae inter Italiam atque Africam sint, decedant; [11] naves longas praeter viginti omnes tradant, tritici quingenta, hordei trecenta milia modium. [12] Pecuniae summam quantam imperaverit parum convenit; alibi quinque milia talentum, alibi quinque milia pondo argenti, alibi duplex stipendium militibus imperatum invenio. [13] His condicionibus inquit placeatne pax triduum ad consultandum dabitur. Si placuerit, mecum indutias facite, Romam ad senatum mittite legatos. [14] Ita dimissi Carthaginienses nullas recusandas condiciones pacis cum censuissent, quippe qui moram temporis quaererent, dum Hannibal in Africam traiceret, [15] legatos alios ad Scipionem, ut indutias facerent, alios Romam ad pacem petendam mittunt, ducentes paucos in speciem captivos perfugasque et fugitivos, quo impetrabilior pax esset.


  • 44a (.: , X, 18, 1  ). - . . 36, 9; . : , I, 87, 3.
  • 45 : . , . 18, 1; 19, 25 12.
  • 1327002055 1327002056 1327002057 1364003017 1364003018 1364003019