|  |



XXX, . 17

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

17. (1) ; , , ; , . (2) , , 46 , , . (3) . , , . (4) , , , , (5) , , . (6) , , .

(7) : , (8) , , , , ; (9)   , ; . (10) , , ; (11) , , : , : .

.415 (12) : . , , . (13) , : , , . (14) . , ;   ,   , , . , .

17. Multis ante diebus Laelius cum Syphace primoribusque Numidarum captivis Romam venit, quaeque in Africa gesta essent omnia ordine exposuit patribus, ingenti hominum et in praesens laetitia et in futurum spe. [2] Consulti inde patres regem in custodiam Albam mittendum censuerunt, Laelium retinendum, donec legati Carthaginienses venirent. [3] Supplicatio in quadriduum decreta est. P. Aelius praetor senatu misso et contione inde advocata cum C. Laelio in rostra escendit. [4] Ibi vero audientes fusos Carthaginiensium exercitus, devictum et captum ingentis nominis regem, Numidiam omnem egregia victoria peragratam, [5] tacitum continere gaudium non poterant quin clamoribus quibusque aliis multitudo solet laetitiam inmodicam significarent. [6] Itaque praetor extemplo edixit uti aeditui aedes sacras omnes tota urbe aperirent, circumeundi salutandique deos agendique grates per totum diem populo potestas fieret.

[7] Postero die legatos Masinissae in senatum introduxit. Gratulati primum senatui sunt quod P. Scipio prospere res in Africa gessisset; [8] deinde gratias egerunt quod Masinissam non appellasset modo regem, sed fecisset restituendo in paternum regnum, in quo post Syphacem sublatum, si ita patribus visum esset, sine metu et certamine esset regnaturus, [9] dein conlaudatum pro contione amplissimis decorasset donis, quibus ne indignus esset et dedisse operam Masinissam et porro daturum esse. [10] Petere ut regium nomen ceteraque Scipionis beneficia et munera senatus decreto confirmaret; [11] et, nisi molestum esset, illud quoque petere Masinissam, ut Numidas captivos qui Romae in custodia essent remitterent; id sibi amplum apud populares futurum esse. [12] Ad ea responsum legatis rerum gestarum prospere in Africa communem sibi cum rege gratulationem esse; Scipionem recte atque ordine videri fecisse, quod eum regem appellaverit, et quidquid aliud fecerit quod cordi foret Masinissae, id patres comprobare ac laudare. [13] Munera quoque quae legati ferrent regi decreverunt, sagula purpurea duo cum fibulis aureis singulis et lato clavo tunicis, equos duo phaleratos, bina equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque supellectilem qualem praeberi consuli mos esset. [14] Haec regi praetor mittere iussus. Legatis in singulos dona ne minus quinum milium, comitibus eorum milium aeris, et vestimenta bina legatis, singula comitibus Numidisque qui ex custodia emissi redderentur regi; ad hoc aedes liberae, loca, lautia legatis decreta.

1260010214 1260010313 1327002009 1364003018 1364003019 1364003020