|  |



XXX, . 19

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

19. (1) , , , 48. (2) , 49, : , (3)   ,  , .

(4) , , , , , , , , . (5) , , , , , , , 50. , , , . (6) .

,   . (7) , , [] 51, .   (8) ,   ; , . (9) , , , , 52. , .

(10) , , , , , .417 , , , , , , , 53 . (11) . ; , ; , , . (12) ;   , ,  .

19. Mago proximae silentio noctis profectus, quantum pati viae per volnus poterat itineribus extentis, ad mare in Ligures Ingaunos pervenit. [2] Ibi eum legati ab Carthagine paucis ante diebus in sinum Gallicum adpulsis navibus adierunt, iubentes primo quoque tempore in Africam traicere; [3] id et fratrem eius Hannibalem nam ad eum quoque isse legatos eadem iubentes facturum; non in eo esse Carthaginiensium res ut Galliam atque Italiam armis obtineant. [4] Mago non imperio modo senatus periculoque patriae motus, sed metuens etiam ne victor hostis moranti instaret, Liguresque ipsi, relinqui Italiam a Poenis cernentes, ad eos quorum mox in potestate futuri essent deficerent, [5] simul sperans leniorem in navigatione quam in via iactationem volneris fore et curationi omnia commodiora, impositis copiis in naves profectus, vixdum superata Sardinia ex volnere moritur. Naves quoque aliquot Poenorum disiectae in alto a classe Romana quae circa Sardiniam erat capiuntur. [6] Haec terra marique in parte Italiae quae iacet ad Alpes gesta.

Consul C. Servilius, nulla memorabili re in provincia Etruria Galliaque nam eo quoque processerat [7] gesta, patre C. Servilio et C. Lutatio ex servitute post sextum decimum annum receptis, qui ad vicum Tannetum a Boiis capti fuerant, [8] hinc patre, hinc Catulo lateri circumdatis privato magis quam publico decore insignis Romam rediit. [9] Latum ad populum est ne C. Servilio fraudi esset quod patre, qui sella curuli sedisset, vivo, cum id ignoraret, tribunus plebis atque aedilis plebis fuisset contra quam sanctum legibus erat. Hac rogatione perlata in provinciam rediit.

[10] Ad Cn. Servilium consulem, qui in Bruttiis erat, Consentia, Aufugum, Bergae, Baesidiae, Ocriculum, Lymphaeum, Argentanum, Clampetia multique alii ignobiles populi, senescere Punicum bellum cernentes, defecere. [11] Idem consul cum Hannibale in agro Crotoniensi acie conflixit. Obscura eius pugnae fama est. Valerius Antias quinque milia hostium caesa ait; quae tanta res est ut aut impudenter ficta sit aut neglegenter praetermissa. [12] Nihil certe ultra rei in Italia ab Hannibale gestum. Nam ad eum quoque legati ab Carthagine revocantes in Africam, iis forte diebus quibus ad Magonem venerunt.


  • 48. . 11  . XXIX, : XXVIII, 46, 810 .
  • 49 .
  • 50 , , , , . , , , . ( , 49, 211; 59, 260), ; (IX, 13, 10), , ; (, 8, 1 .), , ,   , . , , , - .
  • 51.: XXI, 25, 3 13; 26, 2; XXVII, 21, 10; , III, 40, 813. . . 91 . . XXII 104  . XXVII.
  • 52 , , . , , , . , , , (, , ), , - (  .: , III, 40, 9) , 232 218 . . . , .
  • 53.: XXIX, 38, 1.
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364003020 1364003021 1364003022