|  |



XXX, . 15

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

15. (1) ; , ; , ,   (2) . ; (3) , ,     (4) , ( , ), 43 (5) : , , , , , : . (6) , , .

. (7) ,  ,  , .413 ; , , . (8) , , , .

(9) ; , , , : (10) , . (11) , , , , , , , , , , 44. (12) : , , . (13) , , . . (14) , , : .

15. Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus, sed lacrimae etiam obortae; et cum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset orassetque eum ut quantum res sineret fidei suae temere obstrictae consuleret [2] promisisse enim se in nullius potestatem eam traditurum ex praetorio in tabernaculum suum confusus concessit. [3] Ibi arbitris remotis cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, [4] aliquantum temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu fidum e servis vocat, sub cuius custodia regio more ad incerta fortunae venenum erat, et mixtum in poculo ferre ad Sophonibam iubet ac simul nuntiare [5] Masinissam libenter primam ei fidem praestaturum fuisse quam vir uxori debuerit; quoniam eius arbitrium qui possint adimant, secundam fidem praestare ne viva in potestatem Romanorum veniat. [6] Memor patris imperatoris patriaeque et duorum regum quibus nupta fuisset, sibi ipsa consuleret.

Hunc nuntium ac simul venenum ferens minister cum ad Sophonibam venisset, [7] Accipio inquit nuptiale munus, neque ingratum, si nihil maius vir uxori praestare potuit. Hoc tamen nuntia, melius me morituram fuisse, si non in funere meo nupsissem. [8] Non locuta est ferocius quam acceptum poculum nullo trepidationis signo dato inpavide hausit.

[9] Quod ubi nuntiatum est Scipioni, ne quid aeger animi ferox iuvenis gravius consuleret, accitum eum extemplo nunc solatur, [10] nunc, quod temeritatem temeritate alia luerit tristioremque rem quam necesse fuerit fecerit, leniter castigat. [11] Postero die, ut a praesenti motu averteret animum eius, in tribunal escendit et contionem advocari iussit. Ibi Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona, aurea patera, sella curuli et scipione eburneo, toga picta et palmata tunica donat. [12] Addit verbis honorem: neque magnificentius quicquam triumpho apud Romanos neque triumphantibus ampliorem eo ornatum esse quo unum omnium externorum dignum Masinissam populus Romanus ducat. [13] Laelium deinde et ipsum conlaudatum aurea corona donat; et alii militares viri, prout a quoque navata opera erat, donati. [14] His honoribus mollitus regis animus erectusque in spem propinquam sublato Syphace omnis Numidiae potiundae.


  • 43 , , . .
  • 44 ( ) - (.: X, 7, 9), : ( - ) , . .: XXVII, 4, 810; . : XXXI, 11, 12; XLII, 14, 10.
  • 1260010220 1327002003 1327002004 1364003016 1364003017 1364003018