|  |



XXX, . 20

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

20. (1) , , , , , , : (2) , , , . (3) , , . (4) , 54, , , .

(5) . , , , . . (6) - 55, ; . (7) , , , ; , , (8) , , . , , -, , (9) , , , , , . , .

20. Frendens gemensque ac vix lacrimis temperans dicitur legatorum verba audisse. [2] Postquam edita sunt mandata, Iam non perplexe inquit, sed palam revocant qui vetando supplementum et pecuniam mitti iam pridem retrahebant. [3] Vicit ergo Hannibalem non populus Romanus totiens caesus fugatusque, sed senatus Carthaginiensis obtrectatione atque invidia. [4] Neque hac deformitate reditus mei tam P. Scipio exsultabit atque efferet sese quam Hanno, qui domum nostram, quando alia re non potuit, ruina Carthaginis oppressit.

[5] Iam hoc ipsum praesagiens animo praeparaverat ante naves. Itaque inutili militum turba praesidii specie in oppida Bruttii agri quae pauca metu magis quam fide continebantur dimissa, quod roboris in exercitu erat in Africam transvexit, [6] multis Italici generis, quia in Africam secuturos abnuentes concesserant in Iunonis Laciniae delubrum inviolatum ad eam diem, in templo ipso foede interfectis. [7] Raro quemquam alium patriam exsilii causa relinquentem tam maestum abisse ferunt quam Hannibalem hostium terra excedentem. Respexisse saepe Italiae litora, et deos hominesque accusantem in se quoque ac suum ipsius caput exsecratum, [8] quod non cruentum ab Cannensi victoria militem Romam duxisset. Scipionem ire ad Carthaginem ausum, qui consul hostem Poenum in Italia non vidisset; [9] se, centum milibus armatorum ad Trasumennum, ad Cannas caesis, circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse. Haec accusans querensque ex diutina possessione Italiae est detractus.

1260010236 1327002003 1327002012 1364003021 1364003022 1364003023