|  |



XXX, . 21

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

21. (1) . , , . (2) , . (3) ; , . (4) , . (5) , .418 ; , .

(6) , , ; , , . , ! (7) ; ! , : (8) , , ! (9) , , ! , ,  ! (10) : . .

(11) , , , , : 56, . (12) , , . , , 57.

21. Romam per eosdem dies et Magonem et Hannibalem profectos adlatum est. Cuius duplicis gratulationis minuit laetitiam et quod parum duces in retinendis iis, cum id mandatum ab senatu esset, aut animi aut virium habuisse videbantur, [2] et quod solliciti erant, omni belli mole in unum exercitum ducemque inclinata quo evasura esset res. [3] Per eosdem dies legati Saguntini venerunt conprensos cum pecunia adducentes Carthaginienses qui ad conducenda auxilia in Hispaniam traiecissent. [4] Ducenta et quinquaginta auri, octingenta pondo argenti in vestibulo curiae posuerunt. [5] Hominibus acceptis et in carcerem conditis, auro argentoque reddito gratiae legatis actae, atque insuper munera data ac naves quibus in Hispaniam reverterentur.

[6] Mentio deinde ab senioribus facta est segnius homines bona quam mala sentire; transitu in Italiam Hannibalis quantum terroris pavorisque esset meminisse. Quas deinde clades, quos luctus incidisse! [7] Visa castra hostium e muris urbis; quae vota singulorum universorumque fuisse! Quotiens in conciliis voces manus ad caelum porrigentium auditas, [8] en umquam ille dies futurus esset quo vacuam hostibus Italiam bona pace florentem visuri essent! [9] Dedisse tandem id deos sexto decimo demum anno, nec esse qui deis grates agendas censeat; adeo ne advenientem quidem gratiam homines benigne accipere, nedum ut praeteritae satis memores sint. [10] Conclamatum deinde ex omni parte curiae est uti referret P. Aelius praetor; decretumque ut quinque dies circa omnia pulvinaria supplicaretur, victumaeque maiores immolarentur centum viginti.

[11] Iam dimisso Laelio legatisque Masinissae cum Carthaginiensium legatos de pace ad senatum venientes Puteolis visos, inde terra venturos adlatum esset, revocari C. Laelium placuit, ut coram eo de pace ageretur. [12] Q. Fulvius Gillo, legatus Scipionis, Carthaginienses Romam adduxit. Quibus vetitis ingredi urbem hospitium in Villa Publica, senatus ad aedem Bellonae datus est.

1327002003 1327002012 1327002014 1364003022 1364003023 1364003024