|  |



XXX, . 25

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

25. (1) , : . (2) , , , : , . (3) ; , , , , , . (4) , , 69, , . (5) ;   , , ,  , , . (6) , : (7) , . ,   , . (8) , , . (9) , , , , . (10) , , , , , , . .

(11) , , ; (12) , . ; ; 70, .

25. Nondum ab Roma reverterant legati, neque sciebatur quae senatus Romani de bello aut pace sententia esset, necdum indutiarum dies exierat; [2] eo indigniorem iniuriam ratus Scipio ab iis qui petissent pacem et indutias et spem pacis et fidem indutiarum violatam esse, legatos Carthaginem L. Baebium, L. Sergium, L. Fabium extemplo misit. [3] Qui cum multitudinis concursu prope violati essent nec reditum tutiorem futurum cernerent, petierunt a magistratibus quorum auxilio vis prohibita erat ut naves mitterent quae se prosequerentur. [4] Datae triremes duae cum ad Bagradam flumen pervenissent, unde castra Romana conspiciebantur, Carthaginem rediere. [5] Classis Punica ad Uticam stationem habebat. Ex ea tres quadriremes, seu clam misso a Carthagine nuntio ut id fieret, seu Hasdrubale, qui classi praeerat, sine publica fraude auso facinus, quinqueremem Romanam superantem promunturium ex alto repente adgressae sunt. [6] Sed neque rostro ferire celeritate subterlabentem poterant, neque transilire armati ex humilioribus in altiorem navem, et defendebatur egregie, quoad tela suppeditarunt. [7] Quis deficientibus iam nulla alia res eam quam propinquitas terrae multitudoque a castris in litus effusa tueri potuit. [8] Concitatam enim remis quanto maximo impetu poterant in terram cum immisissent, navis tantum iactura facta, incolumes ipsi evaserunt.

[9] Ita alio super aliud scelere cum haud dubie indutiae ruptae essent, Laelius Fulviusque ab Roma cum legatis Carthaginiensibus supervenerunt. [10] Quibus Scipio, etsi non indutiarum fides modo a Carthaginiensibus, sed ius etiam gentium in legatis violatum esset, tamen se nihil nec institutis populi Romani nec suis moribus indignum in iis facturum esse cum dixisset, dimissis legatis bellum parabat.

[11] Hannibali iam terrae adpropinquanti iussus e nauticis unus escendere in malum, ut specularetur quam tenerent regionem, [12] cum dixisset sepulchrum dirutum proram spectare, abominatus praetervehi iusso gubernatore ad Leptim adpulit classem atque ibi copias exposuit.


  • 69 .
  • 70 (. ) .
  • 1327002004 1327002016 1327002038 1364003026 1364003027 1364003028