|  |



XXX, . 27

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

27. (1) [202 .] . (2) . . , , : 78. (3) , . . (4)     , (5) : ( )  , .422 79. . (6)   , , .

(7) , ; , . (8) , . , , . (9) . . . (10) 80 . (11) : , , , .   [208 .]  , . (12) ; .

27. Principio insequentis anni M. Servilius et Ti. Claudius senatu in Capitolium vocato de provinciis rettulerunt. [2] Italiam atque Africam in sortem conici, Africam ambo cupientes, volebant. Ceterum Q. Metello maxime adnitente neque negata neque data est Africa. [3] Consules iussi cum tribunis plebis agere ut, si iis videretur, populum rogarent quem vellent in Africa bellum gerere. [4] Omnes tribus P. Scipionem iusserunt. Nihilo minus consules provinciam Africam ita enim senatus decreverat in sortem coniecerunt. [5] Ti. Claudio Africa evenit, ut quinquaginta navium classem, omnes quinqueremes, in Africam traiceret parique imperio cum P. Scipione imperator esset; M. Servilius Etruriam sortitus. [6] In eadem provincia et C. Servilio prorogatum imperium, si consulem manere ad urbem senatui placuisset. [7] Praetores M. Sextius Galliam est sortitus, ut duas legiones provinciamque traderet ei P. Quinctilius Varus; C. Livius Bruttios cum duabus legionibus quibus P. Sempronius proconsul priore anno praefuerat; [8] Cn. Tremelius Siciliam, ut a P. Villio Tappulo praetore prioris anni provinciam et duas legiones acciperet; Villius pro praetore viginti navibus longis, militibus mille oram Siciliae tutaretur; [9] M. Pomponius viginti navibus reliquis mille et quingentos milites Romam deportaret; C. Aurelio Cottae urbana evenit. Ceteris ita uti quisque obtinebant provincias exercitusque prorogata imperia. [10] Sedecim non amplius eo anno legionibus defensum imperium est. [11] Et ut placatis dis omnia inciperent agerentque, ludos quos M. Claudio Marcello, T. Quinctio consulibus T. Manlius dictator quasque hostias maiores voverat, si per quinquennium res publica eodem statu fuisset, ut eos ludos consules, priusquam ad bellum proficiscerentur, facerent. [12] Ludi in circo per quadriduum facti hostiaeque quibus votae erant dis caesae.


  • 78. , 23, 3.
  • 79 , , , (. , . 1, 10). , , ( ) , .
  • 80 20 (. , . 2, 7). 212211 . . .  25 ( ).
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364003028 1364003029 1364003030

    , .