|  |



XXX, . 26

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

26. (1) ; , , , [202 .]. (2) , , , , .421 . (3) : , ; . (4) , . , ; 71.

(5) [203 .] ( 72 ) , , , (6) . .

(7)   , , . (8) , , 73, . 74, 75 . , , ;   ! (9) , ; , . : 76, . (10) 77 , ( ) .

(11) ; . . (12) , ( )  -.

26. Haec eo anno in Africa gesta; insequentia excedunt in eum annum quo M. Servilius Geminus, qui tum magister equitum erat, et Ti. Claudius Nero consules facti sunt. [2] Ceterum exitu superioris anni cum legati sociarum urbium ex Graecia questi essent vastatos agros ab regiis praesidiis profectosque in Macedoniam legatos ad res repetendas non admissos ad Philippum regem, [3] simul nuntiassent quattuor milia militum cum Sopatro duce traiecta in Africam dici, ut essent Carthaginiensibus praesidio, et pecuniae aliquantum una missum, [4] legatos ad regem qui haec adversus foedus facta videri patribus nuntiarent mittendos censuit senatus. Missi C. Terentius Varro, C. Mamilius, M. Aurelius; iis tres quinqueremes datae.

[5] Annus insignis incendio ingenti, quo Clivus Publicius ad solum exustus est, et aquarum magnitudine, sed et annonae vilitate fuit, praeterquam quod pace omnis Italia erat aperta, [6] etiam quod magnam vim frumenti ex Hispania missam M. Valerius Falto et M. Fabius Buteo aediles curules quaternis aeris vicatim populo discripserunt.

[7] Eodem anno Q. Fabius Maximus moritur, exactae aetatis, si quidem verum est augurem duos et sexaginta annos fuisse, quod quidam auctores sunt. [8] Vir certe fuit dignus tanto cognomine, vel si novum ab eo inciperet. Superavit paternos honores, avitos aequavit. Pluribus victoriis et maioribus proeliis avus insignis Rullus; sed omnia aequare unus hostis Hannibal potest. [9] Cautior tamen quam promptior hic habitus; et sicut dubites utrum ingenio cunctator fuerit an quia ita bello proprie quod tum gerebatur aptum erat, sic nihil certius est quam unum hominem nobis cunctando rem restituisse, sicut Ennius ait. [10] Augur in locum eius inauguratus Q. Fabius Maximus filius; in eiusdem locum pontifex nam duo sacerdotia habuit Ser. Sulpicius Galba.

[11] Ludi Romani diem unum, plebei ter toti instaurati ab aedilibus M. Sextio Sabino et Cn. Tremelio Flacco. Hi ambo praetores facti et cum iis C. Livius Salinator et C. Aurelius Cotta. [12] Comitia eius anni utrum C. Servilius consul habuerit an, quia eum res in Etruria tenuerint quaestiones ex senatus consulto de coniurationibus principum habentem, dictator ab eo dictus P. Sulpicius incertum ut sit diversi auctores faciunt.


  • 71   216 . . ., .   ,   ( . , . 42).
  • 72. . 52  . XXVI.
  • 73  , . . .: IX, 46, 1415, . 166  . IX.
  • 74 , 265 . . .,   292 276 . . . (.: X, 47, 6.) ( . . , ).
  • 75 . . ; , ( ), , (, 1), .   (322, 310, 308, 297 295 . . .), 304 . . ., .
  • 76 , . ( , 10; , I, 84):     . / , , . / , (. . ). . : . , VI, 246: , , (. . ). (, VI, 1, 25). . : . , II, 241 .: , , , / (. . ).
  • 77, ; , 213 . . . (.: XXIV, 43, 5; 44, 9; 46), , (.: . , 12).
  • 1364002336 1364002926 1260010315 1364003027 1364003028 1364003029